Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. (ii.) Quod Divinus Amor et Divina Sapientia ut unum procedant a Domino; hoc patet quoque ex illis, quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstrata sunt, imprimis ex his ibi: quod Esse et Existere in Domino distIncte unum sint (n. 14-17). Quod in Domino infinita distincte unum sint (n. 17-22). Quod Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, et Divina Sapientia Divini Amoris (n. 34-39). Quod amor absque conjugio cum sapientia non possit aliquid facere (n. 401-403). Quod amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia (n. 409, 410). Quod spiritualis calor et spiritualis lux in procedendo a Domino ut Sole unum faciant, sicut Divinus Amor et Divina Sapientia in Domino unum sunt (n. 99-{1}102). Ex illis quae in istis locis demonstrata sunt, patet veritas hujus rei. Sed quia nescitur, quomodo duo inter se distincta possunt unum agere, velim hic ostendere, quod unum absque forma non detur, sed quod ipsa forma faciat unum; dein, quod forma eo perfectius unum faciat, quo illa quae ingrediuntur formam, distincte alia sunt, et tamen unita. [2.] Quod unum absque forma non detur, sed quod ipsa forma faciat unum:--Omnis qui in intensione mentis cogitat, potest clare videre, quod unum absque forma non detur, et si datur quod sit forma; quicquid enim existit, ex forma trahit id quod vocatur quale, et quoque id quod vocatur praedicatum, tum id quod vocatur status mutatio, ut et id quod vocatur relativum, et similia alia. Quare id quod non in forma est, non est alicujus affectionis, et quod non est alicujus affectionis, est etiam nullius rei; ipsa forma dat omnia illa: et quia omnia quae in forma sunt, si forma perfecta est, spectant se mutuo, sicut uncus uncum in catena, ideo sequitur quod ipsa forma faciat unum, et sic subjectum, de quo praedicari potest qualitas, status, affectio, ita aliquid, secundum formae perfectionem. [3.] Tale unum est omne quod spectatur oculis in mundo, ac tale unum est quoque omne quod non oculis spectatur, sive in interiore natura sit, sive in mundo spirituali: tale unum est homo, et tale unum est societas humana; et tale unum est ecclesia, tum universum caelum angelicum coram Domino; verbo, tale unum est universum creatum non modo in communi, sed etiam in omni particulari. Ut omnia et singula formae sint, necessum est ut Ipse qui creavit omnia sit ipsa Forma, et quod ex ipsa Forma sint omnia quae creata sunt in formis: hoc itaque est, quod in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstratum est, ut, Quod Divinus Amor et Divina Sapientia sit substantia et quod sit forma (n. 40-43). Quod Divinus amor et Divina Sapientia sit forma in se, ita ipsum et unicum (n. 44-46). Quod Divinus amor et Divina Sapientia in Domino unum sint (n. 14-17, n. 18-22). Et quod ut unum procedant a Domino (n. 99-102, et alibi). [4.] Quod forma eo perfectius unum {2}faciat, quo illa quae ingrediuntur formam, distincte alia sunt, et tamen unita: hoc aegre cadit in intellectum nisi elevatum, quoniam apparentia est, quod forma non aliter possit unum facere, quam per similitudines aequalitatis illorum quae formam constituunt. De hac re saepius cum angelis locutus sum; qui dixerunt quod hoc sit arcanum, quod sapientes illorum percipiunt clare, at minus sapientes obscure; at quod veritas sit, quod forma eo perfectior sit, quo illa quae faciunt illam, distincte alia sunt, sed usque singulari modo unita: confirmaverunt id per societates in caelis, quae simul sumptae formam caeli constituunt; perque angelos cujusvis societatis, quod quo quilibet distinctius suus est, ita liber, et sic sicut ex se et ex sua affectione amat consocios, societatis forma perfectior sit. Illustrarunt etiam id per conjugium boni et veri, quod quo distinctius duo sunt, eo perfectius unum possint facere; similiter amor et sapientia; et quod indistinctum sit confusum, ex quo omnis imperfectio formae resultat. [5.] Quomodo autem perfecte distincta uniuntur, et sic unum faciunt, etiam per plura confirmaverunt; imprimis per illa quae in homine sunt, ubi innumerabilia ita distincta sunt, et tamen unita, distincta per velamenta, ac unita per ligamenta: et quod simile sit cum amore et omnibus ejus, ac cum sapientia et omnibus ejus, quae non aliter percipiuntur quam ut unum. Plura de his videantur in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 14-22), et in opere De Caelo et Inferno (n. 56 et 489). Hoc allatum est, quia est Sapientiae Angelicae. @1 102 pro "132"$ @2 faciat (ut supra, in hoc articulo,) pro "faciant"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church