3. (i.) Quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam. Quod Dominus ab aeterno, qui est Jehovah, sit quoad essentiam Divinus Amor et Divina Sapientia: et quod Ipse ex Se creaverit universum et omnia ejus, in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstratum est. Exinde sequitur hoc, quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam. In praedicta transactione etiam demonstratum est, quod amor absque sapientia non possit aliquid facere, nec sapientia aliquid absque amore: non enim potest amor absque sapientia, seu voluntas absque intellectu, aliquid cogitare, immo non potest aliquid videre et sentire, nec aliquid loqui; quare nec amor absque sapientia, seu voluntas absque intellectu potest aliquid facere; pariter Sapientia absque amore seu intellectus absque voluntate, non potest aliquid cogitare, nec potest aliquid videre et sentire, immo nec aliquid loqui; quare sapientia absque amore, seu intellectus absque voluntate non potest aliquid facere; si enim illis aufertur amor, non est amplius aliquod velle, ita non est aliquod agere. Cum tale apud hominem, dum facit aliquid, existit, eo magis apud Deum, qui est ipse Amor et ipsa Sapientia, dum universum et omnia ejus creavit et fecit, exstitit. [2.] Quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, confirmari potest ex omnibus visui subjectis in mundo. Sume modo aliquod objectum in specie, et id ex aliqua sapientia lustra, et confirmaberis. Sume arborem, aut ejus semen, aut ejus fructum, aut ejus florem, aut ejus folium, et collige sapientiam apud te, et specta id microscopio acuto, et videbis mirabilia; ac interiora, quae non vides, mirabiliora adhuc sunt. Specta ordinem in sua successione, quomodo arbor a semine crescit usque ad novum semen; et exspende numne in omni successione sit continuus nisus propagandi se ulterius; ultimum enim quo tendit, est semen, in quo prolificum ejus e novo est. Si tunc etiam spiritualiter vis cogitare, hoc potes si vis, annon in illo sapientiam visurus es? Et adhuc, si vis eo usque spiritualiter cogitare, quod hoc non sit a semine, nec a sole mundi, qui est purus ignis, sed quod sit in semine a Deo Creatore, cui infinita sapientia; et quod non solum tunc quando creatum est, sed etiam quod continue postea; sustentatio enim est perpetua creatio, sicut subsistentia est perpetua existentia. Hoc simile est, sicut si aufers voluntatem ab actu, cessat opus; aut a loquela aufers cogitationem, cessat loquela; aut si a motu aufers conatum, cessat motus; verbo si ab effectu aufers causam, perit effectus; et sic porro. [3.] Omni quidem tali creato indita est vis, sed vis non aliquid a se agit, sed ex illo qui vim indiderat. Specta etiam aliud quoddam super tellure subjectum; sicut bombycem, apem, aut aliud animalculum, et lustra id primum naturaliter, ac postea rationaliter, et demum spiritualiter, et tunc si potes alte cogitare, stupebis ad omnia; et si admittis sapientiam in te loqui, in stupore dices, "Quis non videt in his Divinum? sunt omnia Divinae Sapientiae." Adhuc magis, si spectas usus omnium quae creata sunt, quomodo in suo ordine succedunt usque ad hominem, et ab homine ad Creatorem a quo; et quod a conjunctione Creatoris cum homine nexus omnium pendeat; et si vis agnoscere, quod conservatio omnium. Quod Divinus Amor omnia creaverit, sed nihil absque Divina Sapientia, videbitur in sequentibus.