54. Apparet sicut Infinitum non possit conjungi finito, quia non datur ratio infiniti et finiti, et quia finitum non est capax infiniti; sed usque conjunctio datur, tam quia Infinitus ex Se Ipso creavit omnia, (secundum illa quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, n. 282-284, demonstrata sunt,) quam quia Infinitus in finitis non aliud potest spectare quam infinitum a se, et quod hoc possit apparere apud finitos sicut in illis; sic datur ratio finiti et infiniti, non a finito, sed ab infinito in finito; et quoque sic finitus est capax infiniti, non finitus in se, sed sicut in se, ab infinito a se in illo. Sed de his plura in nunc sequentibus.