Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. Sed ut hoc plenius intelligatur, illustrandum est. Divinum non potest aliud spectare quam Divinum; et non potest alibi id spectare quam in creatis a se. Quod ita sit evidens est ex eo, quod nemo possit spectare alium quam ex suo in se; ille qui amat alterum, spectat illum ex amore suo in se, qui sapiens est spectat alterum ex sapientia sua in se. Videre quidem potest quod alter vel amet illum, vel non amet illum, tum quod vel sapiat, vel non sapiat; sed hoc videt ex amore et ex sapientia in se; quare tantum conjungit se ei, quantum alter amat se sicut ipse amat illum, seu quantum alter sapit sicut ipse, ita enim unum faciunt. [2.] Simile est cum Divino in se Divinum enim in se non potest ex alio, ut ex homine, spiritu ac angelo, spectare Se nam nihil Divinum se illis est, a quo; et spectare Divinum ex alio in quo nihil Divini, est, foret spectare Divinum ex nullo Divino, quod non datur. Inde est, quod Dominus ita conjunctus sit homini, spiritui et angelo, ut omne se refert ad Divinum, non sit ab illis sed a Domino. Nam notum est, quod omne bonum et omne verum quod alicui est, non sit ab illo sed a Domino; immo quod ne quidem aliquis nominare possit Dominum, aut nomina Ipsius Jesum et Christum, nisi ex Ipso. [3.] Inde nunc sequitur, quod Infinitum ac Aeternum, quod idem est cum Divino, spectet omnia infinite in finitis, et quod se conjungat illis secundum gradum receptionis sapientiae et amoris apud illos. Verbo, Dominus non potest mansionem habere et habitare apud hominem et angelum quam in Suo; et non in proprio illorum, hoc enim est malum; et si foret bonum, usque est finitum, quod in se et ex se non est capax Infiniti. Ex his patet, quod nusquam dari possit, quod finitus spectet Infinitum, sed quod detur quod Infinitus spectet Infinitum a se in finitis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church