55. (iii) Quod Divina Providentia in omni quod facit, spectet infinitum ac aeternum a se, imprimis in salvando genere humano. Infinitum ac Aeternum in se est ipsum Divinum seu Dominus in Se at Infinitum ac Aeternum a se, est Divinum procedens seu Dominus in aliis ex Se creatis, ita in hominibus et in angelis; et hoc Divinum est idem cum Divina Providentia; nam Dominus per Divinum a Se providet, ut omnia in ordine, in quo et in quem creata sunt, contineantur: et quia Divinum procedens hoc operatur, sequitur quod omne id sit Divina Providentia.