Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 44

Previous Number Next Number See English 

44. Quod autem homo, quo distinctius sibi apparet sicut suus, eo evidentius animadvertat quod sit Domini, est quia quo propius conjungitur Domino, eo sapientior fiat, (ut supra, n. 34-36, ostensum est,) ac sapientia docet id, et quoque animadvertit id. Angeli tertii caeli, quia sapientissimi angelorum sunt, etiam percipiunt id, et quoque vocant id ipsum liberum at duci a semet vocant servum. Causam etiam dicunt, quod Dominus non influat immediate in illa quae sunt perceptionis et cogitationis illorum ex sapientia, sed in affectiones amoris boni, et per has in illa, et quod percipiant influxum in affectione, ex qua illis sapientia et quod dein omne quod ex sapientia cogitant, appareat sicut a se, ita sicut suum; et quod per hoc fiat conjunctio reciproca.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church