43. Est liberum infernale et est liberum caeleste. Ex libero infernali est cogitare et velle malum, et quantum non arcent leges civiles et morales, id loqui et facere; at ex libero caelesti est cogitare et velle bonum, et quantum datur copia, id loqui et facere. Homo quicquid ex libero cogitat, vult, loquitur et facit, hoc percipit sicut suum; nam omne liberum est cuivis ex amore ejus; quare qui in amore mali sunt, non percipiunt aliter, quam quod liberum infernale sit ipsum liberum, at qui in amore boni sunt, percipiunt quod liberum caeleste sit ipsum liberum, consequenter quod oppositum sit servum utrique. Sed usque non ab aliquo negari potest, quin unum aut alterum sit liberum, non enim possunt duo libera in se opposita in se libera esse. Insuper non negari potest, quin duci a bono sit liberum, et duci a malo sit servum; nam duci a bono est a Domino, et duci a malo est a diabolo. Nunc quia omne id apparet homini ut suum, quod ex libero facit, hoc enim est amoris ejus, ex amore suo facere est ex libero, ut supra dictum est, sequitur quod conjunctio cum Domino faciat, ut homo sibi appareat liber et inde suus; et quo propior conjunctio est cum Domino, eo liberior, et inde plus suus. Quod distinctius appareat sibi sicut suus, est quia Divinus Amor talis est, ut quod suum est velit esse alterius, ita hominis et angeli omnis amor spiritualis est talis, maxime Divinus Amor: et praeterea Dominus nusquam cogit aliquem, quia omne id ad quod aliquis cogitur, non apparet ut suum, et quod non apparet ut suum, non potest fieri amoris ejus, et sic appropriari ei sicut suum: quare homo a Domino ducitur continue in libero, et quoque reformatur et regeneratur in libero. Sed de hac re plura dicentur in sequentibus; aliqua etiam videantur supra (n. 4).