42. (v.) Quod homo quo propius conjungitur Domino, eo distinctius appareat sibi sicut sit suus, ac evidentius animadvertat quod sit Domini. Ex apparentia est, quod quo propius aliquis conjunctus est Domino, eo minus suus sit. Talis apparentia est apud omnes malos, et quoque apud illos qui ex religione credunt, quod non sint sub jugo legis, et quod nemo possit facere bonum a se; hi et illi enim non possunt aliter videre, quam quod non licere cogitare et velle malum, sed solummodo bonum, non sit suus esse; et quia illi qui conjuncti sunt Domino non volunt nec possunt cogitare et velle malum, ex apparentia apud se concludunt, quod hoc non sit suus esse: cum tamen prorsus contrarium est.