Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. Ex his constare potest, quod quo propius aliquis conjungitur Domino, eo felicior fiat. Sed felicitas illa raro se manifestat in mundo; quia homo tunc in statu naturali est, ac naturale non communicat cum spirituali per continuum, sed per correspondentias; et haec communicatio non sentitur quam per quandam quietem et pacem animi, quae imprimis fit post pugnas contra mala. At quando homo exuit statum naturalem, ac intrat statum spiritualem, quod fit post excessum e mundo, tunc felicitas supra descripta se successive manifestat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church