40. Jucunditates concupiscentiarum mali, et jucunditates affectionum boni, non possunt comparari; quia intus in jucunditatibus concupiscentiarum mali est diabolus, ac intus in jucunditatibus affectionum boni est Dominus. Si comparandae sunt, non aliter comparari possunt jucunditates concupiscentiarum mali quam cum jucunditatibus lascivis ranarum in stagnis, ut et serpentum in putoribus; at jucunditates affectionum boni comparari possunt deliciis animorum in hortis et floretis: similia enim quae afficiunt ranas et serpentes, etiam afficiunt illos in infernis qui in concupiscentiis mali sunt, et similia quae afficiunt animos in hortis et floretis, etiam afficiunt illos in caelis qui in affectionibus boni sunt: nam ut supra dictum est, immunda correspondentia afficiunt malos, et munda correspondentia afficiunt bonos.