Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 39

Previous Number Next Number See English 

39. Beatitudines, faustitates, jucunditates et amoenitates, verbo felicitates caeli, non possunt verbis describi, sed possunt in caelo sensu percipi; quod enim solo sensu percipitur, hoc non describi potest, quia non cadit in cogitationis ideas, et inde nec in voces intellectus enim solum videt, et videt illa quae sapientiae seu veri sunt, non autem illa quae amoris seu boni sunt; quare felicitates illae sunt inexpressibiles, sed usque ascendunt simili gradu cum sapientia. Varietates illarum sunt infinitae, et unaquaevis ineffabilis. Audivi hoc et percepi hoc. [2.] Sed illae felicitates intrant sicut homo concupiscentias amoris mali et falsi tanquam ex se, sed usque ex Domino, amovet, sunt enim felicitates illae felicitates affectionum boni et veri, et hae concupiscentiis amoris mali et falsi oppositae sunt. Felicitates affectionum amoris boni et veri inchoant a Domino, ita ab intimo, et inde se diffundunt in inferiora, usque ad ultima, ac ita implent angelum, ac faciunt ut totus sit quasi delicium. Tales felicitates cum infinitis varietatibus sunt in quavis affectione boni et veri, imprimis in affectione sapientiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church