38. Nullus homo qui in jucundis concupiscentiarum mali est, potest aliquid scire de jucundis affectionum boni, in quibus caelum angelicum est; nam jucunda illa sunt ibi prorsus opposita in internis, et inde interius in externis; at vero in ipsa superficie parum discrepant. Omnis enim amor sua jucunda habet, etiam amor mali apud illos qui in concupiscentiis sunt sicut amor adulterandi, vindicandi, defraudandi, furandi, saeviendi, immo apud pessimos blasphemandi sancta ecclesiae, ac effutiendi virus contra Deum. Scaturigo illarum jucunditatum est amor dominandi ex amore sui. Jucunditates illae sunt ex concupiscentiis quae interiora mentis obsident, ex illis defluunt in corpus, et ibi excitant immunda, quae fibras titillant; inde ex mentis jucundo secundum concupiscentias exoritur jucundatio corporis. [2.] Quaenam et qualia sunt immunda, quae fibras corporis illorum titillant, datur cuivis scire post obitum, in mundo spirituali sunt in genere cadaverosa, excrementitia, stercorea, nidorosa et urinosa scatent enim inferna illorum talibus immundis: quae quod sint correspondentiae, videantur aliqua in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 422-424). Sed foedae illae jucunditates, postquam ingressi sunt infernum, vertuntur in diritates. Haec dicta sunt, ut intelligi possit, quid et qualis est caeli, de qua nunc sequitur; quodlibet enim cognoscitur ex suo opposito.