37. (iv.) Quod homo quo propius conjungitur Domino, eo felicior fiat. Similia quae supra (n. 32 et 34) de gradibus vitae et sapientiae secundum conjunctionem cum Domino, dicta sunt, etiam de gradibus felicitatis dici possunt ascendunt enim felicitates, seu beatitudines et jucunditates, sicut aperiuntur gradus superiores mentis, qui vocantur spiritualis et caelestis, apud hominem, et illi gradus post vitam ejus in mundo crescunt in aeternum.