36. Sapientia, quae ad perceptionem venit, est perceptio veri ex affectione ejus, imprimis perceptio veri spiritualis; nam est verum civile, verum morale, et verum spirituale. Illi qui in perceptione veri spiritualis ex affectione ejus sunt, etiam in perceptione veri moralis et civilis sunt, nam affectio veri spiritualis est anima illarum. Locutus sum quandoque cum angelis de sapientia, qui dixerunt quod sapientia sit conjunctio cum Domino, quia Dominus est ipsa Sapientia; et quod in illam conjunctionem veniat, qui rejicit infernum a se, ac tantum in illam, quantum rejicit. Dixerunt, quod sibi repraesentent sapientiam sicut magnificum et ornatissimum palatium, in quod ascenditur per duodecim gradus; et quod nemo ad primum gradum veniat, nisi a Domino per conjunctionem cum Ipso, et quod quisque ascendat secundum conjunctionem, et quod sicut ascendit percipiat quod nemo sapiat a se, sed a Domino: tum quod illa quae sapit, respective ad illa quae non sapit, sint sicut aliquae guttae ad magnum lacum. Per duodecim gradus ad palatium sapientiae significantur bona conjuncta veris et vera conjuncta bonis.