35. Sed ne credat aliquis, quod sapientia alicui sit, quod sciat multa, et quod percipiat illa in quadam luce, et quod intelligenter possit loqui illa, nisi illa sit conjuncta amori; amor enim per suas affectiones producit illam si non conjuncta est amori, est sicut meteoron in aere quod evanescit, et sicut stella cadens; at sapientia conjuncta amori, est sicut solis lux manens, et sicut stella fixa. Amor sapientiae est homini, quantum aversatur diabolicam turbam, quae sunt concupiscentiae mali et falsi.