Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 34

Previous Number Next Number See English 

34. (iii) Quod homo quo propius conjungitur Domino, eo sapientior fiat. Quoniam tres gradus vitae apud hominem a creatione et inde a nativitate sunt, (de quibus mox supra, n. 32,) sunt imprimis tres gradus sapientiae apud illum. Hi gradus sunt qui aperiuntur apud hominem secundum conjunctionem; aperiuntur secundum amorem, nam amor est ipsa conjunctio. At amoris ascensus secundum gradus ab homine non percipitur nisi quam obscure, at ascensus sapientiae clare apud illos qui sciunt et vident quid sapientia. Causa quod gradus sapientiae percipiantur, est quia amor per affectiones intrat in perceptiones et cogitationes, et hae se sistunt in visu interno mentis, qui correspondet visui externo corporis; inde est quod sapientia appareat, et non ita affectio amoris quae producit illam hoc simile est sicut cum omnibus quae actualiter fiunt ab homine; animadvertitur quomodo corpus operatur illa, non autem quomodo anima ita quoque percipitur quomodo homo meditatur, percipit et cogitat, sed non quomodo anima illarum, quae est affectio boni et veri, producit illas. [2.] Sed sunt tres gradus sapientiae, naturalis, spiritualis et caelestis. In gradu sapientiae naturali est homo dum vivit in mundo hic gradus apud illum tunc potest ad summum ejus perfici, et usque non potest intrare gradum spiritualem, quia hic gradus non continuatur gradui naturali per continuum, sed conjungitur illi per correspondentias. In gradu sapientiae spirituali est homo post mortem et hic gradus etiam talis est, ut possit ad summum perfici, sed usque non potest intrare gradum sapientiae caelestem, quia hic gradus nec continuatur spirituali per continuum, sed conjungitur illi per correspondentias. Ex his constare potest, quod sapientia possit elevari in ratione triplicata, et quod in unoquovis gradu possit perfici in ratione simplici ad summum ejus. [3.] Qui elevationes et perfectiones horum graduum comprehendit, ille potest aliquantum percipere id, quod de sapientia angelica dicitur, quod sit ineffabilis; haec quoque tam ineffabilis est, ut mille ideae cogitationis angelorum ex sua sapientia non possint sistere quam unam ideam cogitationis hominum ex sua sapientia, nongentae et nonaginta novem illae ideae cogitationis angelorum non possunt intrare, sunt enim supranaturalia: quod ita sit, per vivam experientiam pluries datum est scire. Sed, ut prius dictum est, nemo in sapientiam illam ineffabilem angelorum venire potest, nisi per conjunctionem cum Domino, et secundum illam, nam solus Dominus aperit gradum spiritualem et gradum caelestem, at duntaxat apud illos, qui sapiunt ex Ipso; et illi sapiunt ex Domino, qui rejiciunt diabolum, hoc est, malum a se.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church