Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 33

Previous Number Next Number See English 

33. Paucis dicetur quomodo homo propius conjungi potest Domino, et deinde quomodo conjunctio illa propior et propior apparet. Quomodo homo propius et propius conjungitur Domino: Hoc non fit per solam scientiam, nec per solam intelligentiam, immo nec per solam sapientiam, sed per vitam illis conjunctam. Vita hominis est ejus amor, et amor est multiplex. In genere est amor mali et amor boni; amor mali est amor adulterandi, vindicandi, defraudandi, blasphemandi, deprivandi alios suis bonis: amor mali in illis cogitandis et faciendis sentit volupe et jucundum. Derivationes quae sunt affectiones hujus amoris, sunt todidem{1} quot sunt mala in quae se determinavit; ac perceptiones et cogitationes hujus amoris sunt totidem quot sunt falsa quae favent illis malis, et confirmant illa Haec falsa unum faciunt cum malis, sicut intellectus cum voluntate unum facit, non separantur a se invicem, quia unum est alterius. [2.] Nunc quia Dominus influit in amorem vitae cujusvis, et per ejus affectiones in perceptiones et cogitationes, et non vicissim, ut supra dictum est, sequitur quod non propius possit Se conjungere, quam sicut amor mali cum ejus affectionibus, quae sunt concupiscentiae, remotus est. Et quia hae resident in naturali homine, et homo quicquid ex naturali homine agit, sentit sicut ex se agere, quare homo sicut ex se removere debet amoris illius mala, ut tunc quantum removet illa, tantum Dominus propius accedit, et Se ei conjungit. Quisque potest ex ratione videre, quod concupiscentiae cum illarum jucundis obstipent et claudant fores pro Domino, et quod a Domino ejici nequeant, quamdiu ipse homo tenet fores clausas, et ab extra urget et adigit ne aperiantur. Quod ipse homo aperire debeat, patet a Domini verbis in Apocalypsi, Ecce sto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et cenabo cum illo, et ille Mecum (iii. 20). [3.] Inde patet, quod quantum quis fugit mala sicut diabolica, et sicut obstantia ingressui Domini, tantum propius et propius conjungatur Domino, et ille proxime, qui abominatur illa sicut totidem furvos et ignitos diabolos; nam malum et diabolus unum sunt ac falsum mali et santanas unum sunt: quoniam sicut influxus Domini est in amorem boni et in ejus affectiones, et per has in perceptiones et cogitationes, quae omnes trahunt ex bono, in quo homo est, quod vera sint, ita influxus diaboli, hoc est inferni, est in amorem mali et ejus affectiones, quae sunt concupiscentiae, et per has in perceptiones et cogitationes, quae omnes trahunt ex malo, in quo homo est, quod falsa sint. [4.] Quomodo conjunctio illa propior apparet:-Quo plus remota sunt mala in naturali homine per illorum fugam et aversationem, homo eo propius conjungitur Domino: et quia amor et sapientia, quae sunt Ipse Dominus, non sunt in spatio, affectio enim quae amoris, et cogitatio quae sapientiae, nihil commune habent cum spatio, ideo Dominus secundum conjunctionem per amorem et sapientiam propior apparet et vicissim secundum rejectionem amoris et sapientiae remotior. Spatium in spirituali mundo non datur, sed ibi distantiae et praesentiae sunt apparentiae secundum similitudines et dissimilitudines affectionum; nam, ut dictum est, affectiones quae sunt amoris et cogitationes quae sunt sapientiae, et in se spirituales, non sunt in spatio, de qua re videantur quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 7-10, et n. 69-72, et alibi,) ostensa sunt. [5.] Conjunctio Domini cum homine, apud quem mala remota sunt, intelligitur per haec Domini verba:

Mundi corde Deum videbunt" (Matth. v. 8): et per haec, Qui habet praecepta mea, et facit illa apud illum mansionem faciam" (Joh. xiv. 21, 23);

habere praecepta est scire, et facere praecepta est amare, nam etiam ibi dicitur, "qui facit praecepta mea, ille est qui amat Me." @1 for todidem read totidem I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church