Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 32

Previous Number Next Number See English 

32. (ii.) Quod homo ex creatione talis sit, ut propius et propius conjungi possit Domino, constare potest ex illis quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Tertia, de Gradibus ostensa sunt, in specie ex his ibi: Quod tres gradus discreti seu altitudinis in homine ex creatione sint (n. 230-235). Quod tres illi gradus in quovis homine a nativitate sint, et quod sicut aperiuntur, homo in Domino sit, et Dominus in illo (n. 236-241). Et quod omnes perfectiones crescant et ascendant cum gradibus, et secundum illos (n. 199-204). Ex quibus patet, quod homo talis a creatione sit, ut per gradus propius et propius conjungi possit Domino. [2.] Sed omnino sciendum est, quid sunt gradus; et quod sint duplicis generis, gradus discreti seu altitudinis, et gradus continui seu latitudinis, et quae illorum differentia est tum quod cuivis homini a creatione et inde nativitate sint tres gradus discreti seu altitudinis: et quod homo in primum gradum, qui vocatur naturalis, dum nascitur, veniat, et quod hunc gradum apud se possit per continuum augere, usque dum fit rationalis: et quod in alterum gradum, qui vocatur spiritualis, veniat, si vivit secundum leges ordinis spirituales, quae sunt Divina vera: et quod etiam possit in tertium gradum, qui vocatur caelestis, venire, si vivit secundum leges ordinis caelestes, quae sunt Divina bona. [3.] Hi gradus aperiuntur apud hominem a Domino secundum vitam ejus, in mundo actualiter, sed non perceptibiliter et sensibiliter quam post ejus excessum e mundo; et sicut aperiuntur et dein perficiuntur, ita homo propius et propius conjungitur Domino. Potest conjunctio haec per appropinquationem augeri in aeternum, et quoque apud angelos in aeternum augetur; sed usque non potest angelus ad primum gradum Amoris et Sapientiae Domini pervenire, aut illum attingere, quia Dominus est infinitus, et angelus est finitus, ac ratio infiniti et finiti nulla datur Quoniam nemo potest intelligere statum hominis, et statum elevationis ejus et approximationis ad Dominum, nisi sciat illos gradus, ideo de illis in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (a n. 173 ad 281) in specie actum est; quae videantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church