31. Ex his constare potest, quod Dominus sit Caelum, non modo in communi apud omnes ibi, sed etiam in particulari apud unumquemvis ibi. Est enim quisque angelus caelum in minima forma; ex tot caelis quot sunt angeli, est caelum in communi; quod ita sit, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 51-58). Quoniam ita est, ne aliquis foveat erroneum id, quod apud multos cadit in cogitationem primam, quod Dominus sit in caelo inter angelos, aut quod sit apud illos sicut rex est in suo regno, est supra illos quoad aspectum in Sole ibi; sed quoad vitam amoris et sapientiae illorum in illis.