30. Caelum Domini in mundo naturali vocatur ecclesia, et angelus hujus caeli est homo ecclesiae qui Domino conjunctus est, hic etiam post excessum e mundo fit angelus caeli spiritualis: ex quo patet, quod simile, quod dictum est de caelo angelico, intelligendum sit de caelo humano, quod vocatur ecclesia. Conjunctio illa reciproca cum Domino, quae facit caelum apud hominem, revelata est a Domino his verbis apud Johannem:
"Manete in Me, etiam Ego in vobis;.... qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum quia sine me non potestis facere quicquam" (xv. 4, 5, 7)