Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 29

Previous Number Next Number See English 

29. Omnis conjunctio in mundo spirituali fit per inspectionem. Quando aliquis ibi cogitat de altero ex affectione loquendi cum illo, alter fit illico praesens, et videt unus alterum facie ad faciem: similiter fit quando aliquis de altero cogitat ex affectione amoris; sed per hanc affectionem fit conjunctio, per alteram autem fit solum praesentia. Hoc peculiare est in mundo spirituali causa est, quia omnes ibi sunt spirituales; aliter in mundo naturali, in quo omnes sunt materiales. In mundo naturali simile fit apud homines in affectionibus et cogitationibus spiritus illorum; sed quia in mundo naturali sunt spatia, at in mundo spirituali spatia sunt solum apparentiae, ideo in hoc mundo fit actualiter id, quod in cogitatione spiritus cujusvis fit. [2.] Haec dicta sunt, ut sciatur quomodo conjunctio Domini cum angelis fit, ac apparens reciproca angelorum cum Domino; omnes enim angeli vertunt faciem ad Dominum, ac Dominus aspicit illos in fronte, ac angeli aspiciunt Dominum oculis; causa est, quia frons correspondet amori et ejus affectionibus, et oculi correspondent sapientiae et ejus perceptionibus: at usque angeli ex se non vertunt faciem ad Dominum, sed Dominus vertit illos ad Se, et vertit per influxum in amorem vitae illorum, et per illum intrat in perceptiones et cogitationes, et sic convertit illos. [3.] Talis circulus amoris ad cogitationes, et a cogitationibus ad amorem ab amore, est in omnibus mentis humanae; qui circulus vocari potest circulus vitae. De his videantur etiam aliqua in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia: ut, Quod angeli faciem suam jugiter vertant ad Dominum, ut Solem (n. 129-134). Quod omnia interiora, tam mentis quam corporis angelorum, ad Dominum ut Solem similiter versa sint (n. 135-139). Quod unusquisque spiritus, qualiscumque sit, ad amorem suum regnantem similiter se vertat (n. 140-145). Quod amor se conjungat sapientiae, ac faciat ut sapientia reciproce conjungatur (n. 410-412). Quod angeli sint in Domino, et quod Dominus sit in illis: et quia angeli sunt recipientes, quod solus Dominus sit Caelum (n. 113-118).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church