28. (i.) Quod Caelum sit conjunctio cum Domino. Caelum non est caelum ex angelis, sed ex Domino; nam amor et sapientia, in quibus angeli sunt, et quae faciunt caelum, non sunt ex illis, sed ex Domino, immo sunt Dominus in illis. Et quia amor et sapientia sunt Domini, et Dominus ibi, ac amor et sapientia faciunt vitam illorum, patet etiam quod vita illorum sit Domini, immo Dominus. Quod a Domino vivant, confitentur ipsi angeli. Inde constare potest, quod caelum sit conjunctio cum Domino. At quia varia conjunctio cum Domino datur, et inde non simile caelum uni quam alteri, sequitur etiam, quod caelum sit secundum conjunctionem cum Domino. Quod propior et propior sit conjunctio, tum remotior et remotior, videbitur in articulo sequente. [2.] Hic aliquid dicetur de conjunctione illa, quomodo fit, et qualis est. Est conjunctio Domini cum angelis, et angelorum cum Domino, ita reciproca. Dominus influit in amorem vitae angelorum, et angeli recipiunt Dominum in sapientia, et per hanc vicissim conjungunt se Domino. Sed probe sciendum est, quod appareat angelis sicut ipsi se Domino per sapientiam conjungant, sed usque Dominus conjungit illos Sibi per sapientiam; nam sapientia illorum est etiam a Domino. Simile est, si dicatur, quod Dominus Se conjungat angelis per bonum, et quod angeli vicissim se conjungant Domino per verum, nam omne bonum est amoris, et omne verum est sapientiae. [3.] Sed quia reciproca haec conjunctio est arcanum, quod pauci possunt intelligere nisi explicetur, volo id, quantum fieri potest, per talia quae aequant captum, evolvere. In transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 404, 405) ostensum est, quomodo amor se conjungit sapientiae quod nempe per affectionem sciendi ex qua affectio veri, et per affectionem intelligendi ex qua perceptio veri, et per affectionem videndi id quod scitur et intelligitur ex qua cogitatio. Dominus influit in omnes illas affectiones, sunt enim illae derivationes ex amore vitae cujusvis, et angeli recipiunt influxum illum in perceptione veri, et in cogitatione, in his enim apparet illis influxus, non autem in affectionibus. [4.] Nunc quia perceptiones et cogitationes apparent angelis sicut sint illorum, cum tamen sunt ex affectionibus quae a Domino sunt, ideo apparentia illa est quod angeli se reciproce conjungant Domino, cum tamen Dominus conjungit illos Sibi; nam ipsa affectio producit illas, est enim affectio quae amoris anima illarum nemo enim potest aliquid percipere et cogitare absque affectione, et quisque percipit et cogitat secundum affectionem. Ex bis patet, quod reciproca conjunctio angelorum cum Domino non sit ex illis, sed sicut ex illis. Talis conjunctio etiam est Domini cum ecclesia, et ecclesiae cum Domino, quae conjugium caeleste et spirituale vocatur.