Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 27

Previous Number Next Number See English 

27. QUOD DIVINA PROVIDENTIA DOMINI PRO FINE HABEAT CAELUM EX HUMANO GENERE. Quod caelum non sit ex aliquibus angelis a principio creatis, et quod infernum non sit ex aliquo diabolo, qui creatus lucis angelus, et e caelo dejectus est, sed quod et caelum et infernum sint ex humano genere, caelum ex illis qui in amore boni et inde in intellectu veri sunt, et infernum ex illis qui in amore mali et inde in intellectu falsi, per diutinum cum angelis et spiritibus commercium mihi notum et testatum factum est: de qua re etiam videantur quae in opere De Caelo et Inferno (n. 311-316), ostensa sunt tum quae in opusculo De Ultimo Judicio (n. 14-27); et in Continuatione de Ultimo Judicio et de Mundo Spirituali (a principio ad finem). [2.] Nunc quia caelum ex humano genere est, et caelum est cohabitatio cum Domino in aeternum, sequitur quod illud fuerit Domino finis creationis; et quia fuit finis creationis, est illud finis Divinae Ipsius Providentiae. Dominus non creavit universum propter Se, sed propter illos cum quibus in caelo erit; spiritualis enim amor talis est, ut velit dare alteri suum; et quantum id potest, est in suo Esse, in sua pace, et in suo beato. Hoc trahit amor spiritualis ex Divino Amore Domini, qui infinite talis est. Exinde sequitur, quod Divinus Amor, et inde Divina Providentia pro fine habeat caelum, quod consistat ex hominibus factis angelis, et qui fiunt angeli, quibus dare possit omnia beata et felicia quae amoris et sapientiae sunt, et illa dare ex Se Ipso in illis. Nec potest aliter, quia imago et similitudo Ipsius a creatione in illis est, imago in illis est sapientia, et similitudo in illis est amor; ac Dominus in illis est amor unitus sapientiae et sapientia unita amori; seu quod idem, est bonum unitum vero et verum unitum bono; de qua unione in articulo praecedente actum est. [3.] Sed quia nescitur quid caelum in communi seu apud plures, et quid caelum in particulari seu apud aliquem; tum quid caelum in mundo spirituali, et quid caelum in mundo naturali, et tamen hoc, quia finis Divinae Providentiae est, interest scire, volo id in aliqua luce sistere, in hoc ordine:-

(i.) Quod Caelum sit conjunctio cum Domino. (ii.) Quod homo ex creatione talis sit, ut propius et propius conjungi possit Domino. (iii.) Quod homo quo propius conjungitur Domino, eo sapientior fiat. (iv.) Quod homo quo propius conjungitur Domino, eo felicior fiat. (v.) Quod homo quo propius conjungitur Domino, eo distinctus appareat sibi quod sit suus, ac evidentius animadvertat quod sit Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church