26. Hi usus providentur a Domino ex conjunctione mali et falsi, quae est apud illos qui in inferno sunt nam regnum Domini, quod non solum est super caelum, sed etiam super infernum, est regnum usuum; ac Providentia Domini est, ut non ibi sit aliquis aut aliquid, a quo et per quod non usus fiat.