Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 45

Previous Number Next Number See English 

45. Quoniam Divina Providentia Domini pro fine habet caelum ex humano genere, sequitur quod pro fine habeat conjunctionem humani generis Secum (de qua n, 28-31): tum, quod pro fine habeat, ut homo propius conjungatur Ipsi (de quo n. 32, 33) sic enim ei caelum interius: ut et, quod pro fine habeat, ut homo per conjunctionem illam fiat sapientior (de quo n. 34-36) et quod fiat felicior (de quo n. 37-41), quia caelum est homini ex sapientia, et secundum illam et per illam etiam felicitas et demum quod pro fine habeat ut homo distinctius appareat sibi sicut suus, et usque evidentius animadvertat quod sit Domini (de quo n. 42-44). Haec omnia sunt Divinae Providentiae Domini, quia haec omnia sunt caelum, quod pro fine est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church