Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 296

Previous Number Next Number See English 

296. Ut itaque Divina Providentia cum malis distincte percipiatur, et sic comprehendatur, explicanda sunt supradicta in illa serie, in qua allata sunt. Primum: Quod innumerabilia sint in unoquovis malo. Unumquodvis malum apparet coram homine sicut unum simplex; sic apparet odium et vindicta, sic furtum et fraus, sic adulterium et scortatio, sic superbia et elatio animi, praeter reliqua; et non scitur quod in unoquovis malo sint innumerabilia; sunt plura quam in hominis corpore sunt fibrae et vasa: est enim homo malus in minima forma infernum, ac infernum consistit ex myriadibus `myriadum, et unusquisque ibi est in forma sicut homo tametsi monstrosus, ac omnes fibrae ac omnia vasa in illo sunt inversa ipse spiritus est malum, apparens sibi sicut unum; sed tot innumerabilia quot in illo sunt, tot sunt concupiscentiae illius mali; est enim quisque homo suum malum aut suum bonum a capite ad volam pedis. Cum itaque talis est malus, patet quod sit unum malum compositum ex variis innumerabilibus, quae distincte mala sunt, et vocantur concupiscentiae mali. Ex his sequitur, quod illa omnia in ordine in quo sunt, a Domino reparanda et convertenda sint, ut homo reformari possit, et quod hoc non fieri possit nisi per Divinam Domini Providentiam successive a prima aetate hominis usque ad ultimam ejus. [2.] Omnis concupiscentia mali in inferno apparet, cum repraesentatur, sicut animal noxium, ut vel sicut draco, vel sicut basiliscus, vel sicut vipera, vel sicut bubo, vel sicut ulula, et sic porro; similiter apparent concupiscentiae mali apud hominem malum, cum spectatur ab angelis. Omnes hae formae concupiscentiarum singillatim convertendae sunt ipse homo, qui quoad spiritum apparet ut homo monstrum seu ut diabolus, convertendus est ut sit sicut angelus pulcher; et unaquaevis concupiscentia mali convertenda est, ut appareat sicut agnus, aut ovis, aut sicut columba et turtur, quemadmodum affectiones boni angelorum in caelo, cum repraesentantur, apparent; ac convertere draconem in agnum, basiliscum in ovem, ac bubonem in columbam, non potest fieri nisi quam successive, eradicando malum a suo semine, ac implantando bonum semen loco ejus. Sed hoc non fieri aliter potest, quam comparative sicut fit cum insitione arborum, quarum radices cum aliquo trunco remanent, sed usque insitus ramus succum per veterem radicem extractum vertit in succum facientem fructus bonos. Ramus ille inoculandus non aliunde desumi potest quam a Domino, qui est Arbor vitae quod etiam est secundum Domini verba, Joh. xv. 1-7. [3.] Secundum: Quod malus in sua mala se ex se continue profundius inducat. Dicitur, ex se, quia omne malum est ex homine, vertit enim bonum, quod a Domino est, in malum, ut supra dictum est. Quod malus se profundius inducat in malum, ipsa causa est, quod inferat se in societates infernales interius et interius, et quoque profundius et profundius, sicut vult et facit malum inde quoque crescit jucundum mali, et hoc occupat ita cogitationes ejus, ut tandem non sentiat dulcius. Et qui se in societates infernales interius et profundius intulit, fit sicut circumligatus vinculis sed quamdiu in mundo vivit, vincula non sentit sunt sicut ex molli lana, aut ex lenibus filis serici, quae amat quia titillant; verum post mortem vincula illa ex mollibus fiunt dura, et ex titillantibus pungentia. [4.] Quod jucundum mali incrementa capiat, notum est ex furtis, latrociniis, depraedationibus, vindictis, dominationibus, lucris, et aliis. Quis non in illis secundum successus et secundum exercitia non inhibita sentit elevationes jucundi? Notum est, quod fur in furtis tale jucundum sentiat, ut non desistere possit; et, mirum, quod amet unum nummum furatum plus quam decem nummos dono datos. Simile etiam foret cum adulteriis, nisi provisum esset, quod malum illud potentia decrescat secundum abusum; at usque apud multos remanet jucundum cogitandi et loquendi illa, et si non plus, usque libido tangendi. [5.] Sed nescitur, quod hoc inde sit, quod se in societates infernales interius ac interius, tum profundius et profundius inferat, sicut ex voluntate et simul cogitatione committit mala: si modo in cogitatione sunt, et non in voluntate, nondum est cum malo in societate infernali, sed tunc intrat quando etiam sunt in voluntate; si tunc etiam cogitat quod id malum sit contra praecepta decalogi, et haec facit Divina, tunc ex proposito committit illud, et per id se demittit profunde, e quo non educi potest nisi per actualem paenitentiam. [6.] Sciendum est, quod omnis homo quoad spiritum suum sit in mundo spirituali in quadam societate ibi, malus homo in societate infernali, et bonus homo in societate caelesti, apparet etiam quandoque ibi, dum in alta meditatione est. Tum, quod sicut sonus cum loquela se circumfundit in aere in mundo naturali, ita affectio cum cogitatione se in societates circumfundat in mundo spirituali; est etiam correspondentia, nam affectio correspondet sono, et cogitatio loquelae. [7.] Tertium Quod Divina Providentia cum malis sit continua mali permissio, ob finem ut sit continua abductio.-Quod Divina Providentia apud homines malos sit continua permissio, est quia ex vita illorum non aliud prodire potest quam malum; homo enim sive in bono est, sive in malo, non potest in utroque simul esse, nec per vices nisi sit tepidus et malum vitae in voluntatem et per illam in cogitationem non inducitur a Domino, sed inducitur ab homine; et hoc dicitur permissio. [8.] Nunc quia omnia quae homo malus vult et cogitat sunt permissionis, quaeritur quid tunc ibi Divina Providentia est, quae dicitur in singularissimis esse apud unumquemvis hominem, tam malum quam bonum. Sed illa consistit in eo, quod continue permittat ob finem, et quod permittat talia quae finis sunt, et non alia; et quod mala quae ex permissione prodeunt, continue lustret, separet, purificet, et non convenientia amandet, et per ignotas vias exoneret. Haec fiunt imprimis in hominis interiore voluntate, et ex hac in interiore ejus cogitatione. Divina Providentia etiam continua est in eo, quod prospiciat ne amandanda et exoneranda rursus a voluntate recipiantur, quoniam omnia quae recipiuntur a voluntate, appropriantur homini at quae recipiuntur cogitatione, et non voluntate, illa separantur et ablegantur. Haec est continua Domini Providentia apud malos, quae, ut dictum est, est continua permissio ob finem ut sit perpetua abductio. [9.] De his homo vix aliquid scit, quia non percipit quod non percipiat, est primaria causa, quia sunt mala concupiscentiarum amoris vitae ejus, et illa mala non sentiuntur ut mala, sed ut jucunda, ad quae non aliquis attendit. Quis attendit ad jucunda sui amoris? In his natat cogitatio ejus, sicut cymba quae fertur in vena fluvii; ac percipitur sicut atmosphaera fragranter olens, quae pleno spiritu attrahitur: solum aliquid ex illis sentire potest in cogitatione sua externa, sed usque nec ad illa ibi attendit, nisi probe sciat quod sint mala. Sed de his plura in nunc sequentibus. [10.] Quartum: Quod abductio a malo fiat mille modis etiam arcanissimis, a Domino. Ex illis solum aliqua mihi detecta sunt, verum non nisi quam communissima; quae sunt, quod jucunda concupiscentiarum, de quibus homo nihil scit, catervatim et fasciculatim emittantur in cogitationes interiores, quae sunt spiritus hominis, et inde in cogitationes exteriores ejus, in quibus apparent sub aliquo sensu volupis, amoeni aut cupidi et commiscentur ibi cum jucundis naturalibus et sensualibus ejus. Ibi sunt media separationis et purificationis, et quoque viae abductionis et exonerationis. Media sunt imprimis jucunda meditationis, cogitationis, reflexionis propter aliquos fines, qui sunt usus, et fines qui sunt usus sunt totidem quot particularia et singularia negotii et functionis alicujus tum etiam quot sunt jucunda reflexionis propter fines ut appareat sicut homo civilis et moralis, et quoque sicut homo spiritualis, praeter injucunda quae interpolant. Illa jucunda quia sunt amoris ejus in externo homine, sunt media separationis, purificationis, excretionis et abductionis jucundorum concupiscentiarum mali interni hominis. [11.] Sit pro exemplo judex injustus, qui spectat lucra aut amicitias ut fines seu ut usus functionis suae is interius continue in illis est, sed exterius ut agat sicut legisperitus et justus ille continue in jucundo meditationis, cogitationis, reflexionis ac intentionis est, ut jus flectat, vertat, adaptet et coaptet, usque ut legibus conforme, ac justitiae analogon appareat; nec scit quod internum ejus jucundum consistat ex astutiis, fraudibus, dolis, furtis clandestinis, ac multis aliis, et quod illud jucundum ex tot jucundis concupiscentiarum mali compositum dominetur in omnibus et singulis externae cogitationis, in qua jucunda apparentiae quod sit justus et sincerus, sunt. In haec jucunda externa demittuntur jucunda interna, et commiscentur sicut cibi in ventriculo; et ibi separantur, purificantur et abducuntur; sed usque non alia jucunda concupiscentiarum mali quam quae graviora sunt: [12.] apud hominem enim malum non datur alia separatio, purificatio et abductio quam malorum graviorum a minus gravibus; at apud hominem bonum datur separatio, purificatio et abductio malorum non modo graviorum sed etiam minus gravium; et hoc fit per jucunda affectionum boni ac veri, ac justi et sinceri, in quas venit quantum mala spectat ut peccata, ac ideo fugit et aversatur illa, et magis si pugnat contra illa. Haec sunt media, per quae Dominus purificat omnes qui salvantur; purificat etiam eosdem per media externa, quae sunt famae et honoris, et quandoque lucri sed usque his a Domino inserta sunt jucunda affectionum boni et veri, per quae diriguntur et aptantur ut fiant jucunda amoris proximi. [13.] Si quis videret jucunda concupiscentiarum mali simul in aliqua forma, aut distincte perciperet illa aliquo sensu, visurus et percepturus esset illa in tali numero, ut non definiri possint est enim totum infernum [nihil] nisi forma omnium concupiscentiarum mali, et ibi nulla concupiscentia mali est alteri prorsus similis seu eadem, nec dari potest una alteri prorsus similis seu eadem in aeternum; et de innumerabilibus illis homo vix scit aliquid, minus quomodo connexa sunt. Et tamen a Domino per Divinam Ipsius Providentiam continue permittitur ut prodeant ob finem ut abducantur, quod fit in omni ordine et serie. Homo malus est in minima forma infernum, sicut homo bonus est in minima forma caelum. [14.] Quod abductio a malis fiat mille modis, etiam arcanissimis a Domino, non melius videri, et sic concludi potest, quam ex arcanis operationibus animae in corpore. Illae de quibus homo novit sunt hae quod cibum, quem comesturus est, spectet, odore percipiat, appetat, gustet, dentibus comminuat, per linguam devolvat in stomachum, et sic in ventriculum. At vero arcanae operationes animae, de quibus homo non aliquid scit, quia non sentit, sunt hae quod ventriculus cibos receptos convolvat, per menstrua aperiat et separet, hoc est, digerat, ac convenientia porrigat osculis ibi hiantibus ac venis quae illa imbibunt; et quod quaedam amandet in sanguinem, quaedam in vasa lymphatica, quaedam in vasa lactea mesenterii, et quaedam demittat in intestina; dein quod chylus ex cisterna sua in mesenterio per ductum thoracicum subductus inferatur venae cavae, et sic in cor, et a corde in pulmonem, et ab hoc per sinistrum cordis ventriculum in aortam et ab hac per ramos in viscera totius corporis, et quoque in renes; in quorum unoquovis fit sanguinis separatio, purificatio, ac heterogeneorum abductio: ut taceam quomodo cor suum sanguinem in pulmone defaecatum submittit in cerebrum, quod fit per arterias, quae vocantur carotides, et quomodo cerebrum remittit sanguinem vivificatum in venam cavam mox supra ubi ductus thoracicus chylum infert, et sic rursus in cor. [15.] Haec praeter innumerabilia alia sunt arcanae operationes animae in corpore. Homo de his nihil sentit, et qui non scientiae anatomicae peritus est, nihil scit. Et tamen similia fiunt in interioribus mentis hominis nam nihil potest fieri in corpore, nisi inde; est enim mens hominis ejus spiritus, ac spiritus ejus aeque est homo, cum sola differentia, quod quae fiunt in corpore, fiant naturaliter, et quae fiunt in mente, fiant spiritualiter; est omnimoda similitudo. Ex his patet, quod Divina Providentia operetur mille modis, etiam arcanissimis, apud unumquemvis hominem, et quod sit continua in fine purificandi illum, quia in fine salvandi est; et quod non plus incumbat homini, quam ut removeat mala in externo homine; reliqua providet Dominus, si imploratur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church