295. (ii.) Quod mali se ipsos continue inducant in mala sed quod Dominus illos continue abducat a malis. -Qualis Divina Providentia est apud bonos, facilius comprehenditur, quam qualis est apud malos: et quia de hac nunc agitur, dicetur in hac serie: (1.) Quod innumerabilia sint in unoquovis malo. (2.) Quod malus in sua mala se ex se continue profundius inducat. (3.) Quod Divina Providentia cum malis sit continua mali permissio, ob fine{1} ut sit continua abductio. (4.) Quod abductio a malo fiat mille modis, etiam arcanissimis, a Domino. @1 for fine read finem I$