Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 294

Previous Number Next Number See English 

294. Dictum est supra (n. 289), quod cum quidam convicti sunt, quod nullus cogitet ex se, sed ex aliis. et quod omnes alii non ex se, sed ex influxu per caelum a Domino, in admiratione dixerint, quod sic non in culpa sint quod malum faciant tum, quod sic videatur, quod malum sit a Domino: ut et, quod non comprehendant, quod Dominus solus possit facere, ut omnes tam diversimode cogitent. Nunc quia haec tria non possunt non influere in cogitationes apud illos, qui solum cogitant effectus ab effectibus, et non effectus a causis, necessum est ut illa assumantur, et ex causis detegantur. [2.] Primum: Quod sic non in culpa forent, quod malum faciant; si enim omne quod homo cogitat, ab aliis influit, videtur sicut sit apud illos a quibus; sed usque ipsa culpa est apud illum, qui recipit, nam recipit ut suum, nec scit aliud, neque vult scire aliud: quisque enim vult suus esse, et a semet duci, imprimis a semet cogitare et velle; hoc enim est ipsum liberum, quod apparet sicut proprium, in quo omnis homo est; quare si sciret quod id quod cogitat et vult, ab alio influat, videretur sibi sicut vinctus et captivus, non amplius sui juris et sic periret omne jucundum vitae ejus, et tandem ipsum humanum. [3.] Quod ita sit, vidi saepius confirmatum. Datum est quibusdam percipere et sentire quod ducerentur ab aliis; tunc exarserunt ira, ut facti sint sicut impotes mentis; et dixerunt, quod potius vellent vincti teneri in inferno, quam non licere cogitare sicut volunt, et velle sicut cogitant. Hoc non licere, vocabant ligari quoad ipsam vitam, quod durius et intolerabilius est quam ligari quoad corpus. Non licere loqui et facere sicut cogitant et volunt, hoc non vocabant ligari, quia jucundum vitae civilis et moralis, quod consistit in loquendo et faciendo, id refrenat et simul quasi lenit. [4.] Nunc quia homo non vult scire, quod ab aliis ducatur ad cogitandum, sed vult cogitare a se, et hoc quoque credit, consequitur quod ipse in culpa sit, nec potest rejicere illam a se, quamdiu amat cogitare quod cogitat; at si id non amat, exsolvit se a nexu cum illis. Hoc fit, cum scit quod malum sit, ac ideo vult fugere illud et desistere ab illo. Tunc etiam ille a Domino eximitur a societate, quae in illo malo est, et transfertur in societatem, in qua id non est. Si autem scit malum, et non fugit illud, tunc imputatur ei culpa, et fit illius mali reus. Quicquid ergo homo ex se credit facere, hoc dicitur ex homine fieri, et non a Domino. [5.] Secundum: Quod sic videatur, quod malum sit a Domino. Hoc sicut conclusum potest cogitari ex illis, quae supra (n. 288) ostensa sunt, quae sunt, quod bonum influens a Domino vertatur in malum, ac verum in falsum in inferno. Sed quis non potest videre, quod malum et falsum non sint a bono et vero, ita a Domino, sed a subjecto et objecto recipiente, quod in malo et falso est, ac id pervertit et invertit? ut plene etiam ostensum est supra (n. 292). Unde autem malum et falsum est apud hominem, in praecedentibus pluries ostensum est. Facta etiam est experientia in mundo spirituali cum illis, qui crediderunt, quod Dominus potuisset apud malos removere mala, et loco illorum inferre bona, et sic transferre totum infernum in caelum, et salvare omnes; sed quod id impossibile sit, ad finem hujus transactionis, ubi de momentanea salvatione, et de immediata Misericordia, agendum est, videbitur. [6.] Tertium: Quod non comprehendant, quod Dominus solus possit facere, ut omnes tam diversimode cogitent. Est Divinus Amor Domini infinitus, ac Divina Sapientia Ipsius infinita, ac infinita amoris et infinita sapientiae a Domino procedunt, et illa influunt apud omnes in caelo, et inde apud omnes in inferno, et ab utroque apud omnes in mundo; quare non potest alicui deesse quod cogitet et velit, nam infinita sunt infinite omnia. Infinita illa, quae a Domino procedunt, non solum universaliter influunt, sed etiam singularissime; nam Divinum est universale ex singularissimis, et Divina singularissima sunt quae vocantur Universale, ut supra ostensum est; et Divinum singularissimum etiam infinitum est. Ex his constare potest, quod solus Dominus faciat unumquemvis cogitare et velle secundum quale ejus, et secundum leges suae Providentiae. Quod omnia quae in Domino sunt, et a Domino procedunt, infinita sint, supra (n. 46-69,) ostensum est; et quoque in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 17-22).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church