Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 293

Previous Number Next Number See English 

293. His adjiciam angelicam sententiam de voluntate et de intelligentia apud hominem illa sententia est haec, quod non detur granum propriae voluntatis et propriae prudentiae apud ullum hominem dicentes, si daretur granum apud unumquemvis, non consisteret caelum nec infernum, ac periret totum genus humanum causam dicunt, quia myriades myriadum hominum, quot a creatione mundi nati sunt, constituunt caelum et infernum, quorum unum sub altero in tali ordine est, ut utrinque faciant unum, caelum unum Hominem pulchrum, et infernum unum Hominem monstrosum. Si unicuivis foret granum propriae voluntatis et propriae intelligentiae, illud unum non potuisset dari, sed distraheretur, et cum illo periret Divina illa Forma quae non aliter constare et permanere potest, quam cum Dominus est omne in omnibus, et illi nihil in toto. Dicunt adhuc causam, quod cogitare et velle ex se, sit ipsum Divinum; ac cogitare et velle ex Deo, sit ipsum humanum ac ipsum Divinum non potest appropriari alicui homini, sic enim homo foret Deus. Tene hoc, et ab angelis, si vis, confirmaberis, dum post obitum in mundum spiritualem venis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church