297. (iii.) Quod mali non possint a Domino prorsus abduci a malis, et duci in bonis, quamdiu credunt propriam intelligentiam esse omne, et Divinam Providentiam non aliquid.-Apparet sicut homo possit semet abducere a malo, modo cogitet quod hoc aut illud sit contra commune bonum, contra utile, et contra jus gentis et gentium. Hoc potest tam malus, quam bonus, modo a nativitate aut ab exercitio talis est, ut intus in se analytice et rationaliter distincte possit cogitare: sed usque tamen non potest semet abducere a malo. Causa est, quia facultas intelligendi et percipiendi res etiam abstracte data est unicuivis, tam malo quam bono, a Domino, ut supra passim ostensum est; at usque homo ex illa non potest se educere a malo: malum enim est voluntatis, ac intellectus non influit in voluntatem, nisi solum cum luce, ac illustrat et docet; et si calor voluntatis, hoc est, amor vitae hominis est fervidus ex concupiscentia mali, est tunc frigidus quoad affectionem boni; quare non recipit, sed vel rejicit vel exstinguit, vel per quoddam excogitatum falsum vertit in malum. Hoc fit sicut cum luce hiemis, quae aeque clara est qualis est lux aestatis, quae influens in arbores frigidas similiter facit; sed haec plenius videri possunt in hoc ordine- (1.) Quod propria intelligentia, cum voluntas in malo est, non videat nisi quam falsum, et quod non videre velit nec possit aliud. (2.) Quod si propria intelligentia tunc videt verum, avertat se, aut falsificet illud. (3.) Quod Divina Providentia continue faciat hominem videre verum, et quod etiam det affectionem percipiendi illud, et quoque recipiendi illud. (4.) Quod homo per id abducatur a malo, non a se, sed a Domino.