290. Allatis experientiis etiam haec adjicienda est. Quando mihi datum est a Domino loqui cum spiritibus et angelis, hoc arcanum mihi statim detectum est; dictum enim mihi est e caelo, quod credam sicut alii, quod cogitem et quod velim ex me, cum tamen nihil ex me, sed si bonum, quod sit a Domino, et si malum, quod sit ab inferno. Quod ita esset, etiam per varias inductas cogitationes et affectiones mihi ad vivum demonstratum est, et successive datum id percipere et sentire; quare postea, ut primum aliquod malum in voluntatem, aut aliquod falsum in cogitationem illapsum est, inquisivi unde illud et mihi detectum est, et quoque datum est cum illis loqui, illos redarguere, et adigere ut recederent, et sic suum malum et falsum retraherent, et apud se retinerent, et non tale quid cogitationi meae amplius infunderent. Hoc millies factum est; et in hoc statu nunc per plures annos permansi, et in eo adhuc permaneo: et usque videor mihi cogitare et velle ex me sicut alii, cum nulla differentia; ex Domini enim Providentia est ut cuivis ita appareat, ut supra in suo articulo ostensum est. Spiritus novitii mirantur hunc meum statum, non videntes aliter quam quod non quicquam ex me cogitem et velim, et ideo quod sim sicut quoddam inane; verum illis aperui arcanum; et adhuc, quod etiam interius cogitem, et percipiam quid in cogitationem meam exteriorem influit, num e caelo vel num ex inferno, et quod hoc rejiciam, et illud recipiam; et quod usque videar mihi, sicut illi, ex me cogitare et velle.