289. Quod nec aliquis in inferno cogitet a se sed ex aliis circum se, nec hi alii a se, sed etiam ex aliis, et quod cogitationes et affectiones vadant in ordine a societate ad societatem, praeter quod ullus sciat aliter quam quod a se, hoc saepius ostensum est. Quidam qui crediderunt se cogitare et velle a se, missi sunt in societatem, intercepta communicatione cum vicinis, ad quas etiam illorum cogitationes exspatiari soluerunt, ac in illa detenti sunt: et tunc dictum est illis, ut cogitent aliter quam spiritus illius societatis cogitant, ac ut cogant se ad cogitandum contra illud; sed fassi sunt, quod hoc eis impossibile esset. [2.] Hoc factum est cum multis, et quoque cum Leibnitzio, qui etiam convictus est, quod nemo cogitet ex se sed ex aliis; et quod nec alii a se; et quod omnes ex influxu e caelo, et quod caelum ex influxu a Domino. Quidam de hac re meditati, dixerunt quod hoc stupendum sit, et quod vix aliquis possit adduci ad id credendum, quia est prorsus contra apparentiam; sed quod usque non possint negare, quia plene ostensum est. Sed tamen cum in admiratione fuerunt; dixerunt, quod sic non in culpa sint, quod malum cogitent; tum quod sic videatur sicut malum sit a Domino: et quoque quod non comprehendant, quomodo solus Dominus possit facere, ut omnes tam diversimode cogitent. Sed haec tria in sequentibus evolvenda sint.