Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 288

Previous Number Next Number See English 

288. Quod nullus cogitare possit a se, sed a Domino, fatentur omnes angeli caeli; at quod nullus cogitari possit ab alio quam a se, dicunt omnes spiritus inferni. At his aliquoties ostensum est, quod non aliquis eorum cogitet ex se, nec possit, sed quod influat; verum frustra; non voluerunt recipere. Sed experientia docebit, primum, quod omne cogitationis et affectionis etiam apud spiritus inferni influat e caelo, sed quod bonum influens ibi vertatur in malum, et quod verum in falsum, ita omne in oppositum. Hoc ostensum est ita: demissum est e caelo aliquod verum ex Verbo, et hoc exceptum est ab illis qui supra in inferno erant, et ab his demissum est in inferiora usque ad infimum ac id in via successive versum est in falsum, et tandem in falsum prorsus oppositum vero; et illi apud quos vertebatur, cogitabant falsum sicut ex se, et non sciebant aliter, cum tamen erat verum e caelo defluens, in via ad infimum infernum, ita falsificatum et perversum. Quod ita factum, ter aut quater audivi. Simile fit cum bono hoc defluens e caelo progressive vertitur in malum bono oppositum. Inde patuit, quod verum et bonum a Domino procedens exceptum ab illis qui in falso et in malo sunt, permutetur, et in aliam formam transeat, usque ut prima forma non appareat. Simile fit apud omnem hominem malum, nam ille quoad spiritum quum est in inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church