Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 291

Previous Number Next Number See English 

291. Quod omne bonum e caelo sit, et quod omne malum ex inferno, in mundo non inter incognita est; notum est cuique in ecclesia. Quisnam ibi, qui sacerdotio inauguratus est, non docet quod omne bonum sit a Deo, et quod homo non aliquid ex se possit sumere, quod non datum est ei e caelo? tum etiam quod diabolus infundat mala in cogitationes, et seducat, atque excitet ad faciendum illa? Quare sacerdos qui credit se ex sancto zelo praedicare, orat ut Spiritus Sanctus doceat illum, ducat cogitationes suas, et loquelam ejus, et quidam dicunt se sensu percepisse quod acti sint, et cum praedicationes laudantur, pie respondent, quod non a se, sed a Deo locuti sint. Quare etiam cum vident aliquem bene loquentem et bene agentem, dicunt illum ad id a Deo ductum esse; et vicissim cum vident aliquem male loquentem et male agentem, dicunt illum ad id a diabolo ductum esse. Quod talis sermo sit in ecclesia, notum est; sed quis credit quod ita sit?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church