285. QUOD DIVINA PROVIDENTIA AEQUE SIT APUD MALOS QUAM APUD BONOS. Apud unumquemvis hominem tam bonum quam malum sunt binae facultates, quarum una facit intellectum, et altera voluntatem. Facultas quae facit intellectum, est quod possit intelligere et cogitare; haec inde vocatur rationalitas: et facultas quae facit voluntatem, est quod libere illa possit, nempe cogitare, et inde quoque loqui et facere, modo non sit contra rationem seu rationalitatem; libere enim agere, est quoties vult, et sicut vult. Quoniam hae binae facultates perpetuae sunt, et continuae a primis ad ultima in omnibus et singulis quae homo cogitat et agit, et illae non insunt homini a se, sed sunt apud hominem a Domino, sequitur quod praesentia Domini cum in illis etiam sit in singulis, immo in singularissimis hominis intellectus et cogitationis, tum voluntatis et affectionis, et inde in singularissimis loquelae et actionis. Remove illas facultates ab aliquo singularissimo, et non poteris id cogitare nec loqui sicut homo. [2.] Quod homo per binas illas facultates sit homo, possi{1} cogitare et loqui, percipere bona ac intelligere vera, non modo civilia et moralia, sed etiam spiritualia, ac reformari et regenerari, verbo, quod possit conjungi Domino, et per id vivere in aeternum, prius per multa ostensum est; tum etiam, quod binae illae facultates sint non modo hominibus bonis, sed etiam malis. Nunc quia illae facultate apud hominem a Domino sunt, et non homini appropriatae ut ejus, (Divinum enim non potest appropriari homini ut ejus, sed potest adjungi illi, et per id apparere sicut ejus,) et quia id Divinum apud hominem est in singularissimis ejus, sequitur quod Dominus regat singularissima, tam apud hominem malum, quam apud hominem bonum; ac regimen Domini est quod vocatur Divina Providentia. @1 for possi read possit I$