Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 286

Previous Number Next Number See English 

286. Nunc quia lex Divinae Providentiae est, ut homo possit ex libero secundum rationem, hoc est, ex binis illis facultatibus, libertate et rationalitate, agere,-et quoque lex Divinae Providentiae est, quod id quod agit, appareat homini sicut ab ipso, et inde sicut ipsius,-tum lex, quod permittenda sint mala, ut ex illis possit educi,- sequitur quod homo possit abuti illis facultatibus, et ex libero secundum rationem confirmare quicquid lubet; potest enim rationis facere quodcunque vult, sive sit sive non sit rationis in se. Quare aliqui dicunt, "Quid verum? Annon possum verum facere quodcunque volo?" Annon etiam mundus ita facit? Et qui hoc potest, facit id per ratiocinationes. Sume falsissimum, et dic ingenioso, Confirma, et confirmabit. Ut dic ei, ut confirmet quod homo sit bestia; aut dic quod anima sit sicut araneola in sua tela, et regat corpus sicut illa per fila; aut dic ei quod religio non sit aliquid sed modo vinculum, et confirmabit quodlibet horum, usque ut appareat sicut verum. Quid facilius? quia non scit quid apparentia, nec quid falsum ex caeca fide pro vero assumptum. [2.] Ex hoc est, quod homo non possit videre hoc verum, quod Divina Providentia sit in singularissimis intellectus et voluntatis, seu quod idem, in singularissimis cogitationum et affectionum apud unumquemvis hominem, tam malum quam bonum. Confundit se imprimis per id, quod sic forent mala etiam a Domino sed quod usque ne hilum mali sit a Domino, sed ab homine, per id quod apparentiam, quod cogitet, velit, loquatur et agat ex se, apud se confirmaverit, videbitur in nunc sequentibus quae ut clare videantur, demonstranda sunt in hoc ordine:

(i.) Quod Divina Providentia non solum sit apud bonos sed etiam apud malos in singularissimis universalis; et quod usque non sit in illorum malis. (ii.) Quod mali se ipsos continue inducant in mala, sed quod Dominus illos continue abducat a malis. (iii.) Quod mali non possint a Domino prorsus abduci a malo, et duci in bono, quamdiu credunt propriam intelligentiam esse omne, et Divinam Providentiam non aliquid. (iv.) Quod Dominus regat infernum per opposita, et quod malos qui in mundo sunt, regat in inferno quoad interiora, at non quoad exteriora.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church