Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 284

Previous Number Next Number See English 

284. Intellectus hominis est recipiens tam boni quam mali, et tam veri quam falsi; non autem ipsa voluntas hominis; haec erit vel in malo vel in bono non potest esse utroque; nam voluntas est ipse homo, et ibi amor vitae ejus. Bonum et malum autem in intellectu separata sunt sicut internum et externum; inde potest homo interius in malo esse et exterius in bono: at usque cum homo reformatur, bonum et malum committuntur, et tunc existit conflictus et pugna, quae si gravis est, vocatur tentatio, at si non gravis est, fit sicut fermentat vinum aut sicera. Si tunc bonum vincit, malum cum suo falso removetur ad latera, comparative sicut faex cadit ad fundum vasis; ac bonum fit sicut vinum post fermentationem generosum et sicera clara. At si malum vincit, tunc bonum cum suo vero removetur ad latera, ac fit turbidum ac tetrum, sicut infermentatum vinum ac infermentata sicera. Comparatio cum fermento est, quia "fermentum" in Verbo significat falsum mali (ut Hosch. vii. 4; Luc. xii. 1; et alibi).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church