Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 283

Previous Number Next Number See English 

283. Quod permittatur homini cogitare mala usque ad intentionem eorum, est, ut dictum est, ut per civilia, moralia, et spiritualia removeantur quod fit cum cogitat, quod contra justum et aequum sit, contra honestum et decorum, et contra bonum et verum, ita contra tranquillum, laetum et beatum vitae. Per illa tria sanat Dominus amorem voluntatis hominis et quidem primum per timores, et postea per amores. Sed usque mala non separantur et ejiciuntur ex homine, sed modo removentur et ad latera delegantur et quando ibi sunt, et bonum in medio, tunc mala non apparent quicquid enim in medio est, hoc directe sub intuitu est, ac videtur et percipitur. At sciendum est, quod tametsi bonum est in medio, usque homo non ideo in bono sit, nisi mala quae ad latera sunt, vergant deorsum aut extrorsum; si spectant sursum aut introrsum, non remota sunt, nam usque connituntur redire ad medium. Deorsum aut extrorsum vergunt et spectant quando homo fugit sua mala ut peccata, et magis adhuc cum aversatur illa nam tunc illa damnat et devovet inferno, ac facit ut illuc spectent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church