Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 277

Previous Number Next Number See English 

277. (i.) Quod omnis homo in malo sit, et quod abducendus a malo ut reformetur. Quod cuivis homini sit malum hereditarium et quod homo ex illo in concupiscentia plurium malorum sit, notum est in ecclesia; et inde est, quod homo a se non possit bonum facere, malum enim non facit bonum, nisi tale in quo intus malum est; malum quod intus est, est quod faciat bonum propter se, et sic ut solum appareat. Quod malum illud hereditarium sit a parentibus, notum est. Dicitur quod sit ab Adamo et ejus uxore, sed hoc est error; quisque enim nascitur in illud a suo parente, et hic in illud a suo, et hic quoque a suo et sic successive transfertur ab uno in alterum, ita augetur et crescit sicut in cumulum, et infertur proli. Inde est, quod apud hominem nihil integrum sit, sed quod totus quantus sit malum. Quis sentit, quod amare se prae aliis sit malum? Quis inde scit quod sit malum? cum tamen est caput malorum. [2.] Quod hereditarium sit a parentibus, avis et atavis, patet a multis in mundo notis, ut a distinctione domuum, familiarum, immo gentium a solis faciebus, ac facies sunt typi animorum, et animi sunt secundum affectiones quae amoris. Quandoque etiam redit facies atavi in nepote et pronepote. Cognosco ex solis faciebus num Judaeus sit vel non; tum etiam aliquos ex qua prosapia: quin etiam alii similiter cognoscant, non dubito. Si affectiones quae amoris sunt, a parentibus ita derivantur et traducuntur, sequitur quod etiam mala, quia haec sunt affectionum. Sed unde similitudo illa, nunc dicetur. [3.] Anima cujusvis est a patre, ac solum induitur corpore a matre. Quod anima sit a patre, sequitur non solum ex illis quae nunc supra memorata sunt, sed etiam a pluribus aliis indiciis; etiam ab hoc, quod infans nascatur niger ex nigro seu Mauro per feminam albam seu Europeam, ac vicissim; imprimis quod semini insit anima, nam ex illo fit impraegnatio, ac id est quod induitur corpore a matre. Semen est prima forma amoris in quo est pater; est forma amoris regnantis ejus cum proximis derivationibus, quae sunt intimae amoris istius affectiones. [4.] Hae apud unumquemvis circumvelantur honestis quae sunt vitae moralis, ac bonis quae partim sunt vitae civilis, partim vitae spiritualis; haec faciunt externum vitae, etiam apud malos. In hoc externum vitae nascitur omnis infans inde est quod amabilis sit; sed sicut puerescit seu adolescit, ab externo illo ad interiora venit, et tandem ad amorem regnantem patris sui; qui si malus fuerit, et non temperatus et inflexus fuerit per media ab educatoribus, fit amor ejus sicut fuit patris ejus. At usque non exstirpatur malum, sed modo removetur, de quo in sequentibus. Ex his constare potest, quod omnis homo in malo sit.

277b. Quod homo abducendus sit a malo ut reformetur, absque explicatione patet: nam qui in malo est in mundo, ille in malo est post exitum e mundo; quare si malum non removetur in mundo, non removeri potest postea. Arbor ubi cadit, ibi jacet. Ita quoque vita hominis qualis fuit cum moritur talis manet: etiam quisque secundum facta sua judicatur; non quod enumerentur, sed quia in illa redit, et similiter agit: mors enim est continuatio vitae, cum discrimine, quod homo tunc non reformari possit. Omnis reformatio fit in pleno, hoc est, in primis et simul ultimis, et ultima in mundo convenienter primis reformantur, et non possunt postea; quia ultima vitae, quae homo post mortem secum fert, quiescunt, et cum interioribus ejus conspirant; hoc est, unum agunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church