Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 276

Previous Number Next Number See English 

276. Sed cum amor proximi versus est in amorem sui, et hic amor increvit, tunc amor humanus versus est in amorem animalem; et homo ab homine factus est bestia, cum discrimine quod posset cogitare id quod corpore sentit, et rationaliter discernere unum ab altero, et quod posset instrui, ac fieri civilis et moralis homo, et tandem spiritualis. Nam, ut dictum est, est homini spirituale, per quod distinguitur a bruto animali; per illud enim scire potest, quid malum et bonum civile, tum quid malum et bonum morale, et quoque, si vult, quid malum et bonum spirituale. Quando amor proximi versus est in amorem sui, homo non amplius potuit in lucem scientiae et intelligentiae nasci, sed in caliginem ignorantiae, quia in plane ultimum vitae, quod vocatur sensuale corporeum, et ab illo in interiora mentis naturalis per instructiones introduci, semper comitante spirituali. Causa quod nascatur in ultimum vitae, quod vocatur sensuale corporeum, et ideo in caliginem ignorantiae, videbitur in sequentibus. [2.] Quod amor proximi et amor sui sint amores oppositi, quisque potest videre; amor enim proximi vult omnibus bene a se, amor autem sui vult sibi soli bene ab omnibus amor proximi vult servire omnibus, et amor sui vult ut omnes sibi serviant amor proximi spectat omnes ut suos fratres et amicos, amor sui autem spectat omnes ut suos famulos, et si non famulantur, ut suos inimicos; verbo spectat se solum, et alios vix ut homines, quos corde minus aestimat quam suos equos et canes et quia illos tam viles spectat, etiam nihili facit illis malefacere, inde odia et vindictae, adulteria et scortationes, furta et defraudationes, mendacia et blasphemationes, saevitiae et crudelitates, et similia alia. Haec sunt mala, in quibus homo a nativitate est. Quod illa permittantur propter finem, qui est salvatio, in hoc ordine demonstrandum est:-

(i.) Quod omnis homo in malo sit, et quod abducendus a malo ut reformetur. (ii.) Quod mala non possint removeri nisi appareant. (iii.) Quod quantum mala removentur, tantum remittantur. (iv.) Quod sic permissio mali sit propter finem ut salvatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church