Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 278

Previous Number Next Number See English 

278. (ii.) Quod mala non possint removeri, nisi appareant. Non intelligitur, quod homo facturus sit mala propter finem ut appareant; sed quod se exploraturus sit, non solum sua facta, sed etiam sua cogitata, et quid facturus esset, si non timeret leges et diffamiam; imprimis quaenam mala in suo spiritu licita facit, et pro peccatis non reputat nam haec usque facit. Propterea ut homo exploret se, datus ei est intellectus, et ille separatus a voluntate, ob finem ut sciat, intelligat et agnoscat quid bonum et quid malum, tum etiam ut videat qualis sua voluntas est, seu quid amat et quid cupit. Ut homo hoc videat, data est intellectui ejus cogitatio superior et inferior, seu interior et exterior, ut ex cogitatione superiore seu interiore videat, quid voluntas agit in cogitatione inferiore et exteriore; hoc videt sicut homo faciem in speculo, et cum hoc videt, et novit quid peccatum est, potest, si implorat opem Domini, id non velle, id fugere, et postea contra id agere, si non libere, usque cogere id per pugnam, et demum id aversari et abominari; et tunc primum percipit et quoque sentit, quod malum sit malum, ac quod bonum sit bonum, et non prius. Hoc nunc est explorare se, videre sua mala, et agnoscere illa, confiteri illa, et postea desistere ab illis. Sed quia pauci sunt, qui sciunt, quod hoc sit ipsa religio Christiana, quia illis solis est charitas et fides, et illi soli ducuntur a Domino, et faciunt bonum ab Ipso, dicetur aliquid de illis, qui id non faciunt, et usque putant apud se religionem esse. Illi sunt hi: (1.) Qui confitentur se reos omnium peccatorum esse, et non inquirunt, aliquod apud se. (2.) Qui ex religione omittunt inquirere. (3.) Qui propter mundana nihil cogitant de peccatis, et inde illa non sciunt. (4.) Qui favent illis, et ideo non possunt scire illa. (5.) Quod peccata apud omnes illos non appareant, et quod ideo non removeri possint. (6.) Ultimo, causa hactenus ignota manifestabitur, cur mala non removeri possint, absque illorum exploratione, apparentia, agnitione, confessione, ac resistentia.

278b. [Secundo] Sed haec momenta singillatim lustranda sunt, quia sunt primaria Religionis Christianae a parte hominis. Primum: De illis, qui confitentur se reos omnium peccatorum esse, et non inquirunt aliquod in se, dicentes, "Sum peccator; natus sum in peccatis nihil in me integrum est a capite ad calcem non sum nisi quam malum; bone Deus, sis mihi propitius, ignosce mihi, purifica me, salva me, fac ut ambulem in puritate, et in via justi"; et plura similia; et usque non explorat se, et inde non scit aliquod malum, et nemo id quod non scit potest fugere, minus contra id pugnare. Et ille quoque credit se post confessiones mundum et lotum, cum tamen est immundus ac illotus a capite ad volam pedis; confessio enim omnium est sopitio omnium, et tandem occaecatio; et est sicut universale absque omni singulari, quod non est aliquid. [2.] Secundum: De illis qui ex religione omittunt inquirere. Sunt illi imprimis qui separant charitatem a fide; dicunt enim secum, "Cur inquiram num sit malum vel bonum, cur malum, cum id me non damnat? cur bonum, cum id me non salvat? Est sola fides cogitata et enuntiata cum fiducia et confidentia, quae justificat et purificat ab omni peccato; et cum semel justificatus sum, coram Deo integer sum. Sum quidem in malo, sed hoc Deus, illico cum fit, abstergit, et sic non apparet amplius"; praeter similia alia. Sed quis non videt, si aperit oculum, quod talia sint voces inanes, quibus nihil rei, quia nihil boni, inest? Quis non potest ita cogitare et loqui, etiam cum fiducia et confidentia, cum simul cogitat de inferno et de aeterna damnatione? Num talis vult scire aliquid praeterea, sive sit verum sive bonum? De vero dicit, quid verum nisi quod fidem illam confirmat; de bono dicit, "Quid bonum, nisi id quod ex fide illa in me est? Sed ut in me sit, non faciam illud sicut ex me, quoniam id est meritorium; et bonum meritorium non est bonum." Ita omittit omnia usque dum non scit quid malum; quid tunc apud se explorabit et videbit? Annon tunc status ejus fit, quod ignis concupiscentiarium mali inclusus interiora mentis ejus consumat, ac devastet illa usque ad portam? Hanc solam custodit ne incendium appareat; sed aperitur post obitum, et tunc coram omnibus apparet. [3.] Tertium: De illis qui propter mundana non cogitant de peccatis, et inde illa non sciunt. Sunt qui mundum super omnia amant, et non admittunt aliquod verum quod ab aliquo falso religionis eorum abducat; dicentes secum, "Quid mihi hoc? Non meae cogitationis est." Ita rejiciunt id illico cum audiunt, et si audiunt, id suffocant. Iidem paene similiter faciunt cum audiunt praedicationes ex illis non plus retinent quam aliquas voces, et non aliquam rem. Quia ita cum veris faciunt, ideo non sciunt quid bonum, unum enim agunt, et ex bono quod non est ex vero, non cognoscitur malum, nisi ut quoque dicatur bonum, quod fit per ratiocinia ex falsis. Hi sunt qui intelliguntur per semina quae ceciderunt inter spinas, de quibus ita Dominus:

"Alia.. semina ceciderunt inter spinas; et ascenderunt spinae, et suffocarunt illa... Hi sunt qui Verbum audiunt, sed cura saeculi hujus et fraus divitiarum suffocat Verbum, ut infrugiferum fiat" (Matth. xiii. 7, 22; Marc. iv. 7, {1}19; Luc. viii. 7, 14). [4.] Quartum: De illis, qui favent peccatis, et ideo non possunt scire illa. Hi sunt qui agnoscunt Deum, et Ipsum secundum ritus solennes colunt, et apud se confirmant, quod aliquod malum, quod est peccatum, non sit peccatum; infucant enim id per fallacias et apparentias, et sic enormitatem ejus abscondunt quod cum fecerunt, favent ei, ac id sibi amicum et familiare reddunt. Dicitur quod illi hoc faciant, qui Deum agnoscunt, quia alii non aliquod malum pro peccato reputant, omne enim peccatum est contra Deum. Sed exempla illustrent. Malum non peccatum facit lucri cupidus, qui aliquas defraudationis species, ex rationibus, quas excogitat, licitas reddit: similiter facit, qui vindictam contra inimicos apud se confirmat; et qui depraedationes illorum qui non hostes sunt in bellis. [5.] Quintum: Quod peccata apud illos non appareant, et quod ideo non removeri possint. Omne malum quod non apparet, fomentat se; est sicut ignis in ligno sub cinere; et est sicut sanies in vulnere quod non aperitur; nam omne malum obstructum increscit, et non desinit priusquam totum consummatum est; quare ne aliquod malum obstruatur, permittitur cuique cogitare pro Deo et contra Deum, proque sanctis ecclesiae et contra illa, et in mundo propterea non plecti. De hoc ita Dominus apud Esaiam:

"A vola pedis usque ad caput ... est integritas, vulnus et cicatrix, et plaga recens, non expressa sunt, non obligata, et non emollita oleo.... Lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis meis; cessate malum facere; discite bonum facere;...tunc si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt.... Si renueritis et rebellaveritis, gladio comedemini (i 6, 16, [17,] 18, 20);

`gladio comedi' significat falso mali perire. [6.] Sextum: Causa hactenus occulta, cur mala non removeri possint absque illorum exploratione, apparentia, agnitione, confessione, et resistentia. In praecedentibus memoratum est, quod universum caelum ordinatum sit in societates secundum [affectiones boni, et universum infernum secundum] concupiscentias mali affectionibus boni oppositas. Unusquisque homo quoad spiritum suum est in aliqua societate, in societate caelesti si in affectione boni, at in societate infernali si in concupiscentia mali. Hoc nescit homo cum in mundo vivit, sed usque quoad spiritum suum in aliqua est; absque eo non potest vivere, et per id regitur a Domino. Si in societate infernali est, non potest inde educi a Domino nisi secundum leges Divinae Providentiae Ipsius, inter quas etiam est, ut homo videat quod ibi sit, utque velit exire, ac ut ipse id a se conetur. Hoc potes, homo cum in mundo est, non autem post mortem; tunc enim manet in societate, cui se inseruit in mundo, in aeternum. Haec causa est, quod homo se exploraturus sit, peccata sua visurus et agniturus, ac paenitentiam acturus, et dein perseveraturus usque ad finem vitae. Quod ita sit, per multam experientiam usque ad plenam fidem potuissem confirmare; sed documenta experientiae adducere non hujus loci est. @1 19 pro "14"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church