98. REDEMPTIO. SECTIO XIX.5
Liberabo te e manu malorum, et redimam te e manu violentorum, Jerem: XV: 21. Jehovah congregabit Israelem, et custodiet eum, sicut pastor gregem suum, quia redemit Jehovah Jacobum, et liberavit eum e manu fortioris illo, Jerem: XXXI: 10.11: in toto illo Capite et quoque Cap: XXXIII. agitur de Redemptione et liberatione hominum Ecclesiae, in prioribus autem a Capite 1(mo) ad hoc de vastatione Ecclesiae. Ecce dies venientes quibus pangam novum foedus, non sicut foedus quod pepigi, quia irritum fecerunt foedus hoc, sed hoc foedus quod pangam post dies hos, dabo legem meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam, eroque iis in Deum et ipsi erunt mihi in populum, neque docebunt vir socium suum aut vir fratrem suum, cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me a minimo eorum usque ad maximum eorum, Jerem: XXXI: 31.32.33.34.38. seq: haec de Nova Ecclesia post redemptionem. [NB.] Dies illa Adonajo Jehovih Zebaoth dies ultionis ut vindictam sumat de hostibus, Jerem: XLVI: 10. [NB.] Quia dies exitii veniet super Aegyptum, tempus visitationis eorum, Jerem: XLVI: 21. [NB.] Redemtor eorum fortis, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, Jerem. L: 34. [NB.] De die visitationis super Babelem, qua vindicta sumenda sit super eum, Jerem: L: 18.27.28.31. [NB.] Tempus vindictae Jehovae, et retributionis, Jer: LI: 6. [NB.] Jehovah Zebaoth formator omnium et baculi haereditatis Ipsius per quem judicium faciet, Jer: LI: 19 ad 23. [NB.] Vocatur etiam tempus messis Jehovae Zebaoth Dei Israelis, Jerem: LI: 33. [NB.] Dies vindictae Jehovae, vindictae Templi Ipsius, Jer: LI: 11. [NB.] Dies quibus visitabit super Babelem, Jer: LI: 44.47.52. [NB.] Vocatur dies mali, Jer: LI: 2.