99. REDEMPTIO. SECTIO XIX.6
[NB.] De ultimo judicio, Ezech: VII: 2 ad 12, vide desolatio. [NB.] Dies tumultus, Ezech: VII: 7. dies irae, vers: 19. [NB.] Visitationes urbis appropinquant, Ezech: VIII: 18. [IX: 1.] [NB.] Stare in bello in die Jehovae, Ezech: XIII: 5. Quod Jehovah redemerit illos, et tamen divagati sint. Hosch: VII: 13. Ego Jehovah Deus tuus, Deum praeter Me non agnosces, et Salvator non praeter Me, Hosch: XIII: 4. E manu inferni redimam illos, a morte liberabo eos, ero pestes tuae o mors, ero exitium tuum Inferne, Hosch: XIII: 14. Ibi liberaberis, ibi redimet te Jehovah e manu hostium tuorum, Mich: IV: 10. Ascendere Te feci e terra Aegypti, et e domo servitutis redemi te, Mich: VI: 4. Congregabo eos, quia redimam illos, Zach: X: 8.