96. REDEMPTIO. SECTIO XIX.3
Sic dixit Jehovah Creator tuus, o Jacob, et Formator tuus, o Israel, ne timeto, nam redemi te, et vocavi nomine tuo, Mihi tu, Esaj: XLIII: 1. Ego Jehovah Deus tuus, Sanctus Israelis Salvator tuus, Esaj: XLIII: 3. Ego, Ego Jehovah, et non praeter Me Salvator, Esaj: XLIII: 11. Sic dixit Jehovah Redemptor vester Sanctus Israelis, Esaj: XLIII: 14. Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis Rex vester, Esaj: XLIII: 15. Populus, quem formavi Mihi, laudem meam enarrabunt, Esaj: XLIII: 21. Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ego Novissimus, et praeter Me non Deus, Esaj: XLIV: 6. Personate montes cantu, quia Redemit Jehovah Jacobum, et in Israele gloriosum Se exhibuit. Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero, Ego Jehovah faciens omnia, expandens coelos solus, extendens terram a Me Ipso, Esaj: XLIV: 23.24. Delebo sicut nubem praevaricationes tuas, et sicut nubem peccata tua, revertere ad Me quia Redemi te, Esaj: XLIV: 22. Tantummodo inter te Deus, et non praeterea, profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis Salvator. Israel salvatus est per Jehovam Salute aeternitatum, nec pudore afficientur usque in aeternitates aeternitatis, Esaj: XLV: 14.16.17. Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me, Deus justus, et Salvator non praeter Me; respicite ad Me, ut salvemini omnes fines terrae, quia Ego Deus, et non praeterea, Esaj: XLV: 21.22. Redemptorem nostrum quod attinet, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, Sanctus Israelis, Esaj: XLVII: 4. Sic dixit Jehovah Redemptor tuus Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus, docens te ut proficias, ducens te in viam quam eas; utinam auscultasses praeceptis meis, futura enim fuisset sicut fluvius pax tua, et justitia tua sicut fluctus maris, Esaj: XLVIII: 17.18.