95. REDEMPTIO. SECTIO XIX.2
Ex Prophetis. Quemadmodum rugit Leo et juvenis leo super rapina sua, sic descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Sionis, et super colle ejus. Sicut aves volantes, sic proteget Jehovah Zebaoth Hierosolymam, protegendo, et eripiet, transiliendo atque liberabit, Esaj: XXXI: 4.5. Ne timeto vermis Jacobi, moribundi Israelis, dictum Jehovae, et Redemptor tuus sanctus Israelis, ecce posui te tribulam tribulae recentis praeditae aculeis, tritures montes, et conteras, et colles sicut glumam ponas, disperges eos, ut ventus auferat eos, tu autem exultabis in Jehovah, in sancto Israelis gloriaberis Esaj: XLI: 14.15.16, de ultimo judicio et subjugatione infernorum. --Aperiam super clivis fluvios, et medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum, dabo in deserto cedrum Schittae, ut videant et cognoscant et attendant, et intelligant una, quod manus Jehovae fecerit hoc, et Sanctus Israelis creaverit hoc: Esaj: XLI: 18.19.20. de nova Ecclesia et de intellectu veri, post illud tempus. Jehovah sicut Heros exibit, sicut vir bellorum excitabit zelum, vociferabitur etiamque clamabit, super hostes suos invalescet, Esaj: XLII: 13.