4615. [a]. De cultu Dei, quod sit externum quid Loquutus cum quadam, quam cognovi aliquantulum in vita corporis, et hoc cum perceptione qualis fuit, et sic quales perplures alii sunt, quod nempe cultus Divinus sit externum quid, quod non afficit hominem, sic ut cultus non penetret ad interiora nec ad exteriora ejus, sed quod sit adjectum quoddam externe, quod fit, quia ex infantia assuetum, et quia inde judicatur homo ab aliis, qualis etiam sit, inde cultus eorum, in externis, vix afficiens aliquid, ex ejus interioribus, nempe ejus ideis, minus affectionibus, cum tamen cultus prae aliis afficere debeat hominem, quia inde post mortem vitam habet.