Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4614

Previous Number Next Number See English 

4614. [a]. Quando [quis] principia veri, seu vera fidei habet et accipit, et credit, tunc licet insensibilis est operatio quando vivit in corpore, usque tamen Dominus infundit beatum illis, quod si non percipit in vita corporis, usque in altera vita; et tunc melius quando habitum contraxit, et jucunda mala fugere, et aversari incipit; sed tempore opus est, nam hoc fieri non potest momento; jucunda sic alterare multo tempore opus est, nam illa sunt vitae a pueritia tractae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church