True Christian Religion (Chadwick) n. 95

Previous Number Next Number See English 

95. (v.) Quod Dominus per actus redemptionis Se Justitiam fecerit. - Quod Domino soli meritum et justitia per obedientiam quam Deo Patri in mundo praestitit; et imprimis per passionem crucis, in ecclesiis Christianis hodie dicitur et creditur; sed autumatum est, quod passio crucis fuerit ipse actus redemptionis, cum tamen illa non fuit actus redemptionis, sed actus glorificationis Humani Ipsius, de qua re in sequente lemmate de Redemptione. Actus Redemptionis, per quos Dominus Se fecit Justitiam, fuit quod ultimum judicium, quod factum est in mundo spirituali, peregerit, et tunc malos a bonis et hircos ab ovibus separaverit, et illos qui unum fecerunt cum bestiis draconis e caelo expulerit, et ex dignis condiderit novum caelum, et ex indignis infernum; et successive omnia in ordinem utrobivis redegerit; ac insuper novam ecclesiam instauraverit. Hi actus fuerunt actus redemptionis, per quo" Dominus Se Justitiam fecit; justitia enim est facere omnia secundum Divinum Ordinem, ac redigere in ordinem, quae ex ordine elapsa sunt; nam ipse Divinus ordo est justitia. Illa intelliguntur per haec Domini verba:

"Conveniens" Mihi "est implere omnem justitiam" Dei (Matth. iii. 15). et per haec in Veteri Testamento, "Ecce dies venient, ....cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex, ...et faciet justitiam in terra; ....et hoc nomen Ipsius..., Jehovah Justitia nostra" (Jerem. xxiii. 5, 6; xxxiii. 15, 16). "Loquor in justitia, magnus ad salvandum" (Esai. lxiii. 1). Sedebit "super throno Davidis, ...ad stabiliendum illud in judicio et justitia" (Esai. ix. 6 [B.A. 7]). "[1]Zion in justitia redimetur" (Esai. i. 27).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church