True Christian Religion (Chadwick) n. 94

Previous Number Next Number See English 

94. In hodiernis ecclesiis Christianis commune est vocare Dominum Salvatorem nostrum Filium Mariae, et raro Filium Dei, nisi tunc intelligant Filium Dei natum ab aeterno: hoc inde est, quia Romano Catholici Mariam Matrem super reliquos [4]sanctificaverunt, et illam sicut Deam seu Reginam omnibus Sanctis suis [5]praefecerunt; cum tamen Dominus, cum glorificavit Humanum suum, omne matris suae exuit, et omne Patris induit, quod in sequentibus hujus operis plene demonstrabitur. Ex communi hoc in omnium ore, quod dicatur Filius Mariae, plures enormitates influxerunt in ecclesiam, imprimis apud illos, qui non in judicium suum admiserunt illa, quae in Verbo de Domino dicta sunt, ut quod Pater et Ipse unum sint, quod Ipse in Patre, et Pater in Ipso sit, quod omnia Patris sint Ipsius, quod Ipse Jehovam vocaverit Patrem suum, et Jehovah Pater Ipsum Filium suum. Enormitates, quae in Ecclesiam influxerunt ex eo quod nominent Ipsum Filium Mariae et non Filium Dei, sunt, quod de Domino pereat idea Divinitatis, et cum hac omne id quod in Verbo de Ipso ut Filio Dei dicta sunt; tum quod per id intret Judaismus, Arianismus, Socinianismus, Calvinismus qualis hic fuit in principio, et tandem Naturalismus, et cum hoc fanatismus quod Filius Mariae ex Josepho fuerit, tum quod anima ei fuerit ex matre, et inde quod dicatur Filius Dei et non sit. Consulat se quisque, tam clericus quam laicus, num aliam ideam de Domino ut Filio Mariae, quam ut de mero homine, conceperit et foveat. Quoniam talis idea jamdum saeculo tertio, quando surrexerunt Ariani, inter Christianos incepit praevalere, ideo Concilium Nicaenum ad vindicandum Divinitatem Domino, finxerunt Filium Dei natum ab aeterno; sed per hoc figmentum elevabatur quidem tunc, et apud plures etiam hodie elevatur Humanum Domini ad Divinum; verum non apud illos, qui per unionem hypostaticam intelligunt unionem sicut inter duos, quorum unus est supra et alter est infra. Sed quid aliud inde resultat, quam quod universa Ecclesia Christiana pereat, quae unice super cultu Jehovae in Humano fundata est, proinde super Deo Homine? Quod nemo possit videre Patrem, nec cognoscere Ipsum, nec venire ad Ipsum, nec credere in Ipsum, nisi per Humanum Ipsius, Dominus multis in locis declarat. Si hoc non fit, vertitur omne semen ecclesiae nobile in semen ignobile, semen oleae in semen pinus, semen aurantii, citri, pomi, pyri, in semen salicis, ulmi, tiliae, ilicis; vitis in juncum palustrem; triticum et hordeum in paleas; immo omnis cibus spiritualis fit sicut pulvis, quo serpentes vescuntur; nam in homine lux spiritualis fit naturalis, et tandem sensualis corporea, quae in se spectata est lux fatua; immo fit homo tunc sicut avis, quae dum volat in alto, abscissis alis decidit in terram, ubi gradiens non plus videt circum se, quam quod ante pedes jacet; et tunc de spiritualibus ecclesiae, quae erunt pro vita aeterna, non aliter ac quam hariolus cogitat. Haec fiunt, dum homo Dominum Deum Redemptorem et Salvatorem spectat ut merum filium Mariae, ita ut merum hominem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church