True Christian Religion (Chadwick) n. 96

Previous Number Next Number See English 

96. Nostrates, qui primatum in ecclesia gerunt prorsus aliter describunt Justitiam Domini; et quoque per inscriptionem ejus apud hominem fidem suam salvificam faciunt; cum tamen veritas est, quod Justitia Domini, quia talis et inde est, et in se pure Divina, non possit conjungi alicui homini, et sic non aliquam salvationem producere, plus quam Divina Vita, quae est Divinus Amor et Divina Sapientia: Dominus cum his apud unumquemvis hominem intrat, sed nisi homo secundum ordinem vivit, inest quidem vita illa, sed prorsus nihil ad salutem confert, dat modo facultatem intelligendi verum et faciendi bonum. Vivere secundum ordinem, est secundum praecepta Dei; et quando homo ita vivit et facit, tunc comparat sibi justitiam; non justitiam redemptionis Domini, sed ipsum Dominum ut Justitiam. Hi sunt qui intelliguntur per haec "Nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum" (Matth. v. 19[, 20]). "Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quia eorum est regnum caelorum" (Matth. v. 10). "In consummatione saeculi exibunt angeli, et separabunt malos e medio justorum" (Matth. xiii. 49):

praeter alibi. Per "justos" in Verbo intelliguntur qui secundum Divinum ordinem vixerunt, quoniam Divinus ordo est justitia. Ipsa Justitia, quae per actus redemptionis factus est Dominus, non potest homini adscribi, inscribi, adaptari et conjungi, aliter quam potest lux oculo, sonus auri, voluntas musculis agentis, cogitatio labris loquentis, aer pulmoni respiranti, calor sanguini, et sic porro; quae quod influant, et se adjungant, praeter quod se conjungant, quisque ex se percipit. Sed justitia acquiritur, quantum homo justitiam exercet; et justitiam exercet, quantum ex amore justi et veri cum proximo agit: in ipso bono, seu in ipso usu, quem facit, justitia habitat; Dominus enim dicit, quod omnis arbor ex fructu ejus cognoscatur. Quis non cognoscit alterum ex operibus ejus, si attendit ad illa, ex quo fine et proposito voluntatis, et ex qua intentione et causa fiunt? Ad haec attendunt omnes angeli, et quoque omnes sapientes in nostro mundo. In genere, omne genimen et germen e terra cognoscitur ex suo flore et semine, et ex hujus usu; omne metallum ex sua bonitate; quis lapis ex sua qualitate; omnis ager ex sua, omnis cibus ex sua, tum omne animal terrae, et omnis avis caeli ex sua: quid non homo? Sed de qualitate operum hominis, unde est, in capite De Fide aperietur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church